Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Vobis inquam, hac velut acerra lucubrationum mearum litavi, Principes; vobis et
meritis, et dignitate, et parata ad defensam benignitate coniunctissimis,
duplicem hanc operam meam, et eam, quam Directionem Methodicam, et eam quam
Centuriam nominavi, unico volumine coniunxi, et coniunctas Archi-Episcopali,
Palatinalique, lauro XI subieci; ut ab illis, quae
coelo verticibus assurgentes, late circumiectis, perpetuaque concordia complexis
inter se ramis, ambiunt Hungariam; et tutelarem umbram capiant, adversus obvia
quaeque, torrentes, calores, atque aestus invidentium aemulorum, et multis
laboribus fatiscens aetatis meae imbecillitas foveatur. Etsi enim mihi ab initio
inchoati huius operis, nulla unquam cuiquam nocendi vel cupiditas, vel cogitatio
subrepserit; quin potius ad eas me difficultates animo reflectens, quibus in
pertractandis, olim forensibus negotiis, eiusque generis exercitationum tenore
observando, mecum ipse nec parum, neque parvo tempore conflictabar, et quod tunc
mihi ab aliis adiumenti nomine praestitum voluissem id tantummodo nunc praestare
velim illis, qui ab ipso statim studii istius contentiosi limine, in eadem, quae
me remorabar impedimenta, sunt incursuri. Nihilominus tamen, cum saepe multa
aliter, accipiant multi, ac dicantur, vel scribantur ab authoribus, et vires
humanas, longo intervallo superet facultas omnibus satisfaciendi, si quid ex rei
vel occasione, vel necessitate adferatur, omittendum, si quid iustis ex
rationibus omissum est, adferendum et nullo modo subticendum, alia multum
nocere, alia parum prodesse, quaedam clarius, vel alio dicendi genere, quaedam
pressius et alio ordine dicenda fuisse, et sexcenta alia, contra authores, et
contra libros, et censeantur et exprobrentur; hanc ego aestimationum
diversitatem, quae si rectae sint, conatum meum non improbabunt, si obliquae
atque corruptae, ipsae sunt improbandae, non ut evitarem, quis enim posset
prohibere tantam libertatem? Neque ut declinarem, ita enim sunt curiosae neque
tam ad intelligendum, quam ad aliquid semper et ubique censendum sagaces, ut
ille tantum in illas non impingat, qui nihil agat, nihil dicat, nihil scribat.
Sed ut esset, unde scrupulum caperent, si quem unquam capiunt iactatores isti
aculeatorum iudiciorum, duo Patriae nostrae secundum Regiam Maiestatem capita
volui esse libri istius, id est, ab eorum nominibus, quibus illum devotum esse
volui, sum auspicatus; ut prius in illa sive casuri incurrant, sive XII reiiciendi impingant, vel pro ea, quam illis debent
reverentia pronitatem ad carpendum, a prima statim operis istius lectione
coërceant. Accipietis itaque Magni, non mei tantum, sed et magnorum Patroni,
laborem hunc meum, a conatu certe meo magnum, longum a tempore, tantum vero ex
suo valore, quantum esse calculo vestro, cui ex toto subiectus est, volueritis:
et spero ea voluntate atque vultu accipietis, quibus in omnes estis
benignissimi: neque despero vobis gratum fore, si sapientissimis cogitationibus
vestris, laboris istius originem, ad animum meum, qui et in alios rectus est, et
in vos omni veneratione obsequentissimus, retuleritis, et patrocinium, quod
bonis omnibus, non tantum paratum habetis, sed et obvium, neque mihi; neque huic
meo partui denegabitis:
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|