Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

ALIUD.
Quod docuere Patres, quod et exposuere Magistri
Hactenus; haec, nostro, tempore muta iacent·
Pressa puto libro nunquam voluere Iuventae
Linquere; nec mirum conticuisse forum:
Scilicet, assiduos renuebant ferre labores,
Quos isthaec moles semper habere solet.
Invida vel fuerat, vel plane ingrata vetustas;
Solaque sic voluit consuluisse sibi.
Ast hic posteritatis amans, communia reddit
Omnia perfacili, quae latuere modo:
Pandit iter Iuris clarum, legumque recessus
Obstruos reserat, cunctaque nota facit.
Huic quoque nos, merita cingamus tempora lauro;
Nestoris huic demus secula longa senis. XX
Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.