Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
consultatio fiebat: solum tertium illud genus iudiciale, quod in
disceptatione forensi consistit, et causam in genere consideratam, quatenus
scilicet pro lite et controversia, in foro contentioso sumitur, pro materia
huius instituti nostri accipimus. Quam tamen, si in singulas diducere velis
species; causa materialis, erit omnis ille actus, quo quis alterum in
persona, rebus, aut bonis offendit. Et hic dupliciter sumitur: proprie
videlicet, dum vere et reipsa talis offensio fit; ut in omnibus violentiis
generaliter sumptis. Et improprie, dum quis talem actum quidem non exercet,
sed solummodo id, quod alterius est, ipsi denegat, et detinet. Unde
huiusmodi iniuriam faciendo, in ipsum quasi agere videtur: ut fit in
debitis, mutuis, depositis, commodatis, et bonorum divisionibus, ac
successionibus apud ipsum detentis; vel dum etiam verbo tantum laedit: a
principaliori tamen et frequentiori significatu, actus nomine nuncupantur.
Efficiens, erunt partes ipsae; in causam attracta, quae contra ius alterius,
aliquid facit; Actorea, quae ius suum iure et iustitia mediante acquirit;
Formalis, erit lex ipsa, vel scripto aliquo comprehensa, vel antiqua iam
consuetudine recepta, iuxta quam talis acquisitio fit; et ad quam, tanquam
terminum ad quem, omnis lis terminari debet: [infra quaest. 9.]
Unde et iudex, qui talem litem, huiusmodi lege terminat, magis
ad hanc causam formalem, quam ad efficientem spectat: quandoquidem ex
sententia Ciceronis, 3. de legibus, magistratus, vel quod idem
est, iudex, dicitur esse lex ipsa loquens. Finalis, erit ipse finis, propter
quem omnis huiusmodi suscipitur actio; nimirum ut unicuique quod suum est
reddatur, neminem laedamus, sed cum omnibus iuste et quiete vivamus. Atque
sic modo praemisso sumpta causa, est omne id, sive omnis illa res, propter
quam, vel quod, alter alterum, in litem attrahit: sive sit ius
possessionarium, vel bona immobilia, sive quaelibet res mobilis, aut factum,
vel denique quodlibet dictum. Vel, est
03
narratio rei patratae, aut ipsius querelae, contra alium susceptae, delineata
expositio.
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|