Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO DUODECIMA. / Ad quod praemissorum trium Iurium, Ius nostrum spectare videtur?

Quanquam ratione occupationis, dum scilicet primi Hungari, sive [1] aborigines eorum, in primisque Atila, ab anno Christi 401. regnans per annos 44 ac post mortem ipsius, septem Capitanei, Arpad, Szabólch, Kund, Lehel, VVerbőlch, Gyula, et Urs, per annos 556. hoc Regnum armis sibi occuparunt; finesque eius et terminos, contra alias gentes, et nationes vicinas posuerunt, Bonf. lib. 9. decad. 1. ad Ius Gentium spectet: tamen cum postea pacatiore animi moderatione gubernari, atque ad ea, quae ipsis ad bene iusteque vivendum magis necessaria erant, inclinari et ferri coepissent; ac vel maxime, post receptam Christi Servatoris nostri fidem. A tempore Sancti Stephani Regis, ab anno Christianae Salutis 983. honestas quasvis inter se observassent consuetudines: leges quoque, seu ius quoddam positivum, et municipale, sibi duntaxat proprium statuerunt, ut patet per Decreta Regum discurrendo: et primo quidem, magis institutiones quasdam initiales Religionis Christianae, Stephanus, Ladislaus, et Colomannus. Tum demum leges civiles, Andreas II. Sigismundus, Ludovicus I. et II., Matthias I. et II. nec non VVladislaus, Ferdinandus, Maximilianus, et Rudolphus, suis quisque temporibus, et subditorum moribus accommodavit; quae praecipue ad praedictum postremum Ius Civile referendae esse videntur: tum ratione originis, quia ex eo magna ex parte ortum habent, 2. tit. 6. Tum ratione Constitutionis. Quia quemadmodum illud per Imperatoriam Maiestatem

25

constituitur; ita haec quoque per Regiam principaliter ratificantur et confirmantur, 2. tit. 3. Tum etiam ratione similitudinis, quia persimiles esse videntur Iuri Feudali Imperiali. Quandoquidem ut hoc, sic et illae, sunt ius quoddam statutarium: Prolog. cap. 8. et 11. Ex quo elici videtur, cum iam huiusmodi ius ex nulla praeexistente consuetudine, sed solum ex communi populi placito fiat, statuaturque: potius Statutarium nuncupari deberet, quam Consuetudinarium: ut et Statuta quoque ac Constitutiones, communiter iam Decreta Regni vocitari soleant: 2. tit. 3. ad finem.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.