Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO QUARTA. / Quid Fiscus; et quae sunt propria Causarum Fiscalium, sive Extraordinariarum dicti Fisci Regii?

Quoniam de Fisco incidit mentio, et multi in eo haesitant, an hoc nomen certam aliquam personam significet, vel quid aliud: ideo non inconveniens fuerit, paucis declarare, quidnam rei sit, et unde hoc nomen traductum, atque a quibus primum usurpatum extiterit. Fiscus igitur, olim apud Romanos dicebatur proprie pecunia Principis. Constituto enim Principe, Lege Regia, ad ipsius decorem et maiestatem servandam, a Senatu, populoque Romano, decreta fuit quaedam publica pecunia, quae Fiscus dicebatur, a fiscis, id est sportulis, quibus utpote maior summa pecuniae recondebatur: ut Ciceronis 1. actione in Verrem: Reperiebam (inquit) fiscos complures, cum pecunia Siciliensi. Et Asconius Pedianus, in 2. Verrina. Similiter et Ausonius, teste Andr. Gail. lib. 1. obs. 20. Indeque Fiscus, propria duntaxat Principis, et non alterius pecunia erat, quam usu capere nemini licebat, longo tempore. Aerarium autem publicae pecuniae, Conservatorium potius dicitur. Sic apud nos quoque iam, retento hoc Romanorum veteri nomine, Fiscus proprie dicuntur omnia illa bona, sive iura possessionaria, quaecunque per defectum seminis, vero ac legitimo haerede carentia et destituta, 1.tit. 10. (quae ob id Caduca haereditas, sive ut civiles loquuntur, Caducitas, dici solent) vel etiam aliter qualitercunque per Notam infidelitatis, a quocunque de iure regni, 1. tit. 14. Et 1. Matth. art. 1. Item, 2. Vlad. art. 4. et in margine eiusdem, ac aliis passim locis, ad Sacram Regni Coronam, et Iurisdictionem legitimi Regis devolvuntur, (licet in aliquibus casibus, etiam

11

res mobiles Fisco cedant) Et non persona aliqua, nisi forte improprie iam Curator dicti Fisci, eius nomine vocitari solitus sit. Vel etiam denominative ab eo, Fiscalis Sacrae Regni Coronae nuncupetur, aut cum pro persona quoque Principis Domini Nostri Clementissimi intelligitur: 2. tit. 39. Vel etiam pro Cameris capitur: ut cum dicitur, Iudices salaria sua, e Fisco, id est, Cameris habere. Atque ideo, quando talia bona, pro ipso occupantur, vel etiam iure mediante ipsi adiudicantur, et applicantur, Confiscari dicuntur: Causaeque, quibus interdum acquiruntur, Fiscales appellari consueverunt, quarum propria haec sex sunt: Primo, quod absque ulla serie possunt in quibuslibet terminis, tam Diaetalibus, quam Generalium et Brevium Iudiciorum, et extra illos etiam levari et discuti, singulo tertio quoque die. Secundo, admittuntur in eis inhibitio et repulsio: licet de Iure Regni, 2. tit. 71. brevi ordine et processu terminari deberent, uti iam proxime dictum est in Causa extraordinaria. Tertio, admittuntur quoque duae prohibitae, una sine onere, et alia cum onere; prouti deliberatum est super hoc Posonii, anno 1612. in causa Fisci, contra familiam Chorom. et statutum, art. 65. anno 1618. Quarto, ad producendas petitas literas,seu privilegia, non admittitur prorogatio, ex eo, quod iam prius petita fuerint produci per I. et alioquin sat temporis habuit, ad disquirenda illa; prout super hoc deliberatum extat, contra Generosam et Magnificam Dominam Comitissam Annam Mariam Ungnad, Consortem Illustrissimi Domini Comitis Thomae Erdodi, etc. in causa arcis Szamobor, Feria secunda post Sanctae Luciae, 1519. Posonii. Et civiles quoque docent, Fiscum a reo instrumenta petere posse, non solum ad evitandam ulteriorem prorogationem, sed ad fundandam ipsam contra eum actionem, idque dicunt singulariter in Fisco actore receptum esse: Andreas Gail. lib. 1. obser. 21. Unde non abs re apud nos quoque universae literae, et literalia instrumenta, a possessoribus huiusmodi bonorum defectus

12

seminis alicuius, per Magistrum Pronotarium peti solent, licet ex abusu quodam (qui tamen admitti non deberet) non consueverint per eosdem produci: Styl. Quinto, Appellatio quoque non admittitur, quia cum Dominus Palatinus specialis illarum sit Iudex, alium Superiorem non habent, ad quem transmitterentur. Sexto, quia Fiscus est privilegiatus, ideo nullas literas producere, vel quippiam contra aliquem probare tenentur: 2. tit. 39. nisi forte sponte id praeassumpserit. Cui sic volenti, nulla fit iniuria. Et si aliquando iuramentum praestare deberet, id Director Causarum, in persona Suae Maiestatis deponere tenebitur: ibidem. Licet, Iure Quad. 1. tit. 10. non Director Causarum, sed Principalis Officialis, qui controversis bonis praesidet, nomine Principis iurare deberet. Ubi nota, quod licet in his quoque, uti et in caeteris causis ordinariis, onera iuridica provenire soleant: nihilominus tamen Fiscus Suae Maiestatis Regius, propter liberalitatis suae, ac acquirendae iustitiae excellentiam, nihil ex huiusmodi oneribus, ad portionem suam tollit: sed omnia prae manibus iudiciariis relinquit, excepto solum pretio literarum sententionalium, quod absque ulla illiberalitatis nota, levare potest; quia antea ipsum iudici, ex proprio aere exsolverat.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.