Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
seminis alicuius, per Magistrum Pronotarium peti solent, licet ex abusu
quodam (qui tamen admitti non deberet) non consueverint per eosdem produci:
Styl. Quinto, Appellatio quoque non admittitur, quia cum
Dominus Palatinus specialis illarum sit Iudex, alium Superiorem non habent,
ad quem transmitterentur. Sexto, quia Fiscus est privilegiatus, ideo nullas
literas producere, vel quippiam contra aliquem probare tenentur: 2.
tit. 39. nisi forte sponte id praeassumpserit. Cui sic volenti,
nulla fit iniuria. Et si aliquando iuramentum praestare deberet, id Director
Causarum, in persona Suae Maiestatis deponere tenebitur: ibidem.
Licet, Iure Quad. 1. tit. 10. non Director Causarum, sed
Principalis Officialis, qui controversis bonis praesidet, nomine Principis
iurare deberet. Ubi nota, quod licet in his quoque, uti et in caeteris
causis ordinariis, onera iuridica provenire soleant: nihilominus tamen
Fiscus Suae Maiestatis Regius, propter liberalitatis suae, ac acquirendae
iustitiae excellentiam, nihil ex huiusmodi oneribus, ad portionem suam
tollit: sed omnia prae manibus iudiciariis relinquit, excepto solum pretio
literarum sententionalium, quod absque ulla illiberalitatis nota, levare
potest; quia antea ipsum iudici, ex proprio aere exsolverat.

|