Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
usu etiam receptum esse videtur, una et eadem huiusmodi, causa pauperum,
etiam non existentibus similibus sibi, utroque dicto die, adiudicari non
solet; quod causae, ad minus tertio die, et non altero statim, levari
solitae sint. Ac ideo, loco istarum, aliae ordinariae levantur: semper tamen
cum hac cautionis clausula (non existentibus scilicet causis pauperum) quia
sine ea, facile condescendere possent, quasi non suis diebus levatae
exstitissent: Styl. Altera privilegiata pro Fisco, quae et
extraordinaria iam dicta est, in praecedenti tertia Quaest.
quae antea a prandio semper levari consueverat: nunc autem singulis
septimanis, toto die Martis, et a prandio die Veneris, discutitur. Tertii
ordinis, sunt Ordinariae. Et primo Extra-seriales, veluti omnes Criminales,
et quae nomine Magistratus, pro publico bono, ac tranquillo statu, moventur.
Tum, Causae divisionum inter fratres condivisionales, si ammonitio fiat per
Protonotarium, 1. tit. 45. Causae tutelares, transgressio
mandatorum, et non observatio eorum: art. 78. anni 1563.
Personalis admonitio: 2. tit. 20. Causae Dotum, et Rerum
Paraphernalium, 4. Vlad. art. 16. Et art. 2. anni 1555. Causae
ratione bonorum ex Regia donatione, causae in facto honoris, recuperatio
bonorum statutorum, occupationes factae sub diaeta, vel tunc alia quaecunque
illata damna: art. 30. anni 1567. Causae evictionum, novi
iudicii, simulati concambii in fraudem fratrum, causae ratione bonorum, in
quibus statutio praecessit, sed propter loci distantiam, contradictio non
fuit facta: art. 46. anni 1563. Et alia his similia. Seriales
sunt, quarum numerus non potest comprehendi, sed per praemissarum
negationem, facile cognosci poterunt. Et potissimum huiusmodi sunt omnium
iniuriarum, damnorum, et simplicium violentiarum, sive minoris potentiae.
Aliae item extraordinariae, quae alternatim inter has et illas levantur.
14
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|