Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
QUAESTIO SEXTA. / Quale Privilegium solent habere Pauperes, in
prosecutione dictarum Causarum suarum?
Pauperes, viduae, et orphani, dum causas aliquas habuerint contra aliquos,
aut alii contra ipsos; tunc requirant super paupertate sua, Vicecomites, et
Iudices Nobilium eius Comitatus, in quo degunt: qui ad requisitionem
eorundem, debent dare ipsis Literas Testimoniales, super praefata paupertate
eorundem, sub fide et fidelitate Regiae Maiestati debita, authentice
confectas, quas postmodum ipsi pauperes, dum eorum causae servandae fuerint;
in documentum paupertatis suae producant, tam in Curia Regia, quam etiam in
Sedibus Comitatuum: in quibus primo sedis die tantum discutiuntur:
art. 51. et 52. anni 1563. Et si aliquando, ob vetustatem
testimonii, exceptum fuerit contra eos, quod scilicet a tanto tempore,
ditescere potuerint, cum poena indebitae exceptionis: petant exmitti ad
partes, pro recognoscenda praetensa ditatione; vel adhuc asserenda
paupertate, ac ex reportata recognitionis serie, Iudicium recipere debeant.

|