Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

CAPUT SECUNDUM. / De Citatione, seu Evocatione.
QUAESTIO PRIMA. / Quid est Citatio, seu Evocatio?

Est legitima rei per Actorem, vigore Literarum Evocatoriarum alicuius Iudicis ordinarii, ad aliquod Capitulum, vel Conventum datarum, medio testimonii eiusdem Capituli, vel Conventus, in cuius processu Reus existit, (vel etiam Magistri Protonotarii, potissimum in Causis Fiscalibus) ad defensionem Causae, per Actorem sibi intentatae, in praesentiam competentis sui Iudicis, cum assignatione legitimi termini, et ordinarii loci, vocatio. Quae circumstantiae, tribus hisce, Persona, Loco, et Tempore comprehenduntur, 2. tit. 26. Ex quibus si una defuerit, Citatio condescendere debebit. Iure Civili vero, Tempus et Locus omittuntur; sed solum Personae, Actoris, Rei, et Iudicis, cum actione, seu re, quae petitur, ac Ius, secundum quod petitio fit, in libellis contineri reperiuntur, iuxta hoc distichon: Matth. Stephani, lib. 4. cap. 6.

Quis, quid, coram quo, quo Iure petatur, et a quo,

Recte compositus, quisque libellus habet.

Ubi Nota, Primo: Quod modo solum per testimonium Capituli, vel Conventus, ordinarie fit Citatio: 1. Matth. art. 1.

31

Licet antea etiam per Regium, et Palatinalem homines fiebat: 2. tit. 19. Qui nunc quoque in Personali citatione procedere solent, de Curia Regia Scribae, seu Iurati Notarii: quales solent esse apud Dominum Personalem, et Magistros Protonotarios (ac non privati Dominorum Superiorum Iudicum Secretarii,) 2. tit. 20. De quibus infra, cap. 6. quaest. 2. In Regno Sclavoniae etiam, per testimonia Capituli, et homines Banales, pro Quintodecimo die, decreta: art. 13. anni 1538. Et talis Citatio, ante terminum, ad minus Decimo quinto die, fieri debet, citato loco Matthiae. In Brevibus, etiam Octavo die, 3. Vlad. art. 2. Sic etiam, si in Literis Introductoriis, seu Recaptivatoriis, aut Reambulatoriis, vel Admonitoriis, terminus aliquis Octavalis, ad quem Evocatio (ex ratione in iisdem Literis expressa) fieri debeat, denotatus fuerit: tunc ad Octavum usque diem illius festivitatis, cuius Octavae inseruntur, Executio cum illis peragi poterit. Ante festum tamen, et non post festum illud: 1. tit. 33. Neque vero illae Causae, quae sub iisdem Iudiciis inchoantur, sub eodem termino levantur: art. 51. anni 1550.

Secundo: inter Citationem, et Evocationem, hoc interesse; quod Citatio, veniat a verbo frequentativo Cito: quod item si veniat a Cio, significat voco: sin a Cieo, denotat moveo. Atque sic Citatio complectetur utrumque, vocationem scilicet Rei, et motionem causae; latiusque patet, quam Evocatio, cum aeque ad causas Comitatuum, atque Curiae se extendat. Evocatio vero dicitur, quasi ab extravocando, quod per eam, Causarum motiones, extra Comitatus, solum ad Curiam Regiam fieri soleant: 3. tit. 26. et 27. Unde et Decreta quoque Regni, quae ad dictam Curiam Regiam imprimis diriguntur, frequentius de Evocatione, quam de Citatione sonare videntur. Et Stylus etiam potius Literas Evocatorias, quam Citatorias continet.

Tertio: quod nemo nisi legitime citatus fuerit, cuiquam respondere, et iudicio stare debet: Andrea II. art. 2.

32

1. Vlad. art. 11. et 12. 1. Tit. 9 Constitutione Viennensi, anni 1616. ad undecimum. Et Const. Poson. Anni 1608. similiter ad undecimum. Item, art. 34. anni 1613. Et maxime extra Regnum; art. 41. anni 1536. etiamsi Iudices Regni ordinarios Maiestas Regia secum haberet: Ibidem.

QUAESTIO SECUNDA. / Quotuplex esse solet Citatio?

Multiplex, sicuti et Causarum genera: aliae Simplices, aliae Peremptoriales, aliae Insinuationales, aliae Admonitoriae, aliae Introductoriae, et Reambulatoriae, et reliquae: 2. tit. 18. Quae distinctiones, sunt specificae tantum: ideo oportet alias genericas, quarum unus et idem in genere processus fieri debet, subnectere.

QUAESTIO TERTIA. / Quotuplex igitur solet esse in genere Evocatio?

Quadruplex: Insinuationalis, Simplex, Utralis, et Personalis.

Prima igitur Insinuatio, seu Evocatio cum Insinuatione, cuius licet expressa Definitio nullibi in scripto Iure reperiri potest: prout tamen ex signis quibusdam, et levibus eiusdem descriptionibus, variis in locis colligitur, est Evocatio illarum causarum, quae brevi termino terminari solent; ut sunt, omnes Actus potentiarii, etiam in facto Iurium possessionariorum, nondum tamen Praescriptionis terminos egressi. Item, Damnorum illationes, aliave nocumenta et iniuriae, 1. Vlad. art. 54. nec non aliae Causae. Quae licet per simplicem Evocationem moventur: eo tamen praecise brevi termino, quo Causae per Insinuationem intentatae, levari,

33

discutique, et terminari debent; ut sunt, Iurium Impignoratitiorum, Iurium Quartalitiorum, Dotum, et Rerum paraphernalium, Debitorum, Obligaminum, Divisionum inter Fratres indivisos fiendarum, et Novorum Iudiciorum per quemcunque impetrandorum: 2. tit. 18. Quae omnes praemissae Evocationes, in primis Octavis, post factam Evocationem celebrandis, finaliter terminari debent. Nisi in aliquibus, ac potissimum in facto Potentiario, Iurium possessionariorum, Iurium, ac Literalium instrumentorum productio requiratur, quae omnino in secundis Octavis, sed non amplius fieri debet: 6. Matth. art. 6. et 19. Item 1. Vlad. art. 54. Dicta ab Insinuando, quod est, quasi in sinum ponere. Unde verisimile est, olim hanc Citationem ita fieri solitam fuisse, quod per ipsam praescriptus abbreviatus cursus, sive processus Iuris, cum specifica declaratione fieri debebat, dirigendo ipsum ad certam aliquam publicam Regni Constitutionem, ut videre est in Stylo, super Insinuatione de Actibus potentiariis; quod et modo quoque observatur.

Ubi Nota, I. Quod haec Evocatio cum Insinuatione, loco Trinae Forensis Proclamationis decreta sit, (praeter modum de Obligationibus, citato 6. Matth. art. 17. declaratum) 1. Vlad. art. 38. Et 2. eiusdem art. 2.

II. Quod Insinuatio, aliter etiam sumitur; pro eo videlicet, quod est quid reductivum in memoriam eorum, quae antea acta sunt: ut dum in vetustioribus causis, nondum tamen praescriptis, priusquam illae resuscitentur, necessario quasi praemitti debeat, quo In-causam-attractis melius in memoriam recurrant: art. 16. anni 1574. Et interdum ut ex demortuis prioribus partibus, in superstites sucessores condescensio causae fiat maturius: Stylus.

III. Quod in huiusmodi causis, ex continentia praescriptorum Articulorum, seu publicarum Regni Constitutionum, in Curia Regia, Inhibitio, et Repulsio (nisi sola Iurium, et Literalium instrumentorum productio, ad secundas tantum

34

Octavas) admitti non deberent, potissimum autem in divisione, in qua et Contradictio, 1. tit. 45. et Inhibitio communiter iam virtute Literarum praeceptoriarum divisionalium praecluditur; Repulsio autem, in partibus admittitur: de facto tamen, ex quodam abusu, Inhibitio admitti solet; sicque in longum processum, contra annotata Iura Regni, abire coguntur. Unde frustra omnino erunt istae Evocationum distinctiones; 2. tit. 18. si omnium processus uniformiter currere debeat. Ex quo, et Decreto Ladislai Posthumi, art. 9. iubetur: quod Insinuationes in suis vigoribus remaneant. Et Novella Constitutione, anni 1618. art. 69. in eodem dominio bonorum simul existentium Inhibitio non admittitur.

Nec obstat Titulus 77. part. 2. (qui est Articulus 51. ex 1. Decreto Vlad. desumptus) in quo universaliter in omnibus causis videtur admitti Inhibitio: quia ille intelligitur solum de longis causis, in quibus processus subsequi solent, ex eoque Inhibitio et Repulsio admittuntur in eis, ut patet 4. Vlad. art. 15. et non de istis Brevibus, sive per Insinuationem motis, quae ut iam patuit citatis locis, restrictae sunt, et ab huiusmodi Iuridicis remediis exclusae, quia alias, et contra naturam suam, et contra dicta Iura Regni, unico termino Octavali non terminarentur. Ex quo, non alia de causa Maiores nostri, Inhibitionem etiam in Literis Divisionalibus praecluserunt: Repulsionem autem in partibus statim fieri admiserunt, quam ut postea in Curia Regia, locus ipsis non daretur; prout et Quadrip. 2. tit. 14. continet. De quibus vide etiam infra, Quaest. 2. cap. 5.

Secunda Evocatio, est Simplex, earum Causarum, quae quatuor terminis Octavalibus finiri debent; neque eosdem ulla literarum productio, etiam cum onere in iisdem praeassumenda, excedere debet: 1. Vlad. art. 54. Et 6. Matth. art. 19. (licet iam modi illi, per quatuor terminos procedendi, in hoc posteriori loco comprehensi; non sint in usu.) Cuiusmodi Causae sunt, quae per admonitionem, vel aliam

35

praeter dictam iam simplicem Evocationem, aut Statutionem, et Recaptivationem bonorum, vel etiam Metalem reambulationem inchoantur: 2. tit.18. Et 6. Matth. art. 4. et 19. Item, 1. Vlad. art. 54. Et haec appellantur Longus litis processus: 2. tit. 71. Dicta Simplex ex eo, quod simpliciter absque; ulla huiusmodi processus declaratione fiat, solum in genere, secundum leges Regni. Quanquam Quadrip. 3. tit. 106. has quoque velit, post unam duntaxat Evocationem, in primo statim Iudiciorum termino, a Iudice ordinario suscipi: ut scilicet Reus statim respondeat, et causa brevi termino finiatur, debitaeque Executioni, demandetur; ne Actor tam longo litis processu, toto vitae suae curriculo, iusto Iure suo, cum summa divinae humanaeque Iustitiae offensione, destitui cogatur.

Tertia Evocatio, est Utralis: ut si quis ad praeassumptam cautionem expeditoriam, in defensionem alicuius causae, vel ad Literas, vel literalia instrumenta, apud quempiam forsan habita, aut occultata, qualicunque Evocatione fuerit vocatus. Talis Evocatio, semper unico termino (ubi videlicet principalis causa levata fuerit) decidi et finiri consuevit: 2. tit. 18. Dicta Utralis, ex eo, quod utramcunque praemissarum duarum Citationum, seu Evocationum sequi velis, licitum sit tibi, cum idem plane Brevis Iuris processus in ea observari debeat.

QUAESTIO QUARTA / Quid est Quarta Citatio Personalis?

Est Rei, per Iudicem ordinarium, ad instantiam Actoris, per ipsum laesi, vel verbali dehonestatione infamiam inducente, vel verberatione, aut vulneratione, (vel etiam alterius alicuius sui morte) in et sub terminis Octavalibus, tam Generalium, quam Brevium Iudiciorum, aut etiam

36

Diaetalibus Regni, medio solius dicti Scribae, vel Notarii Curiae Regiae, absque ullis literis Evocatoriis, in praesentiam sui, personaliter ad tertium statim diem vocatio. Dicta Personalis, quia Reus, sola sua in persona, et non per alium citari debet.

Ubi Nota, I. Huiusmodi personalem Citationem fieri solere, etiam in causis Bonorum Impignoratorum, in quibus per Actorem personaliter, vel medio Procuratoris sui, simul et literae Impignoratitiae, cum summa Inscriptionis, sub praedictis terminis, et loco Diaetali, vel Octavali, in conspectu Iudicum ordinariorum statim producuntur. II. Personalem prohibitionem quoque, ratione indebitae, et potentiariae detentionis Iurium possessionariorum, sic fieri posse; ubi tam prohibens, quam prohibitus personaliter, et non per Procuratores, coram Iudicibus ordinariis, simul constituti fuerint: 2. tit. 20. III. Quod haec personalis Citatio, etiam ad terminum Iudiciorum extraordinariorum extendi et dilatari potest, propter similem Salvum conductum, in eo quoque necessario observandum: licet textus Decreti; illum includere non videatur. Quia fortassis tunc, in tanto usu et consuetudine non fuit, prouti iam coeptus est haberi, propter frequentiam talium Causarum. Nam inconveniens omnino esset, si haec praerogativa ipsi adimeretur; cum in omni Iudicio conveniat, pacem et tranquillitatem, honestatemque; quibus homines inter se, quasi mutua quadam liga colligantur, illibate servare.

QUAESTIO QUINTA. / Sed cum Violatio Salvi conductus, referatur ad istam Personalem Citationem; quae sunt propria illius?

Haec nimirum tria: Primo; ipsum intelligi debere, de solis Personis eorum, et rebus pertinentibus ad illos,

37

qui vel per literas Regales ad Diaetam Regni, vel per publicatam ad Iudicia Octavalia generalia, et brevia, vel etiam Extraordinaria, uti praemissum est, immediate vocati, vel aliter interessati in Diaeta, vel Octavis iam constituti, in personis et rebus penes eos habitis, impediti fuerint: 2. tit. 20. Et 6. Vlad. art. 12. non autem de aliis, vel bonis ipsorum.

Secundo: licet textus Decreti Tripartiti, citato loco 2. tit. 20. communiter et indifferenter contineat, hanc Citationem, propter verbalem dehonestationem, vel facti violentiam, fieri debere: nihilominus tamen, proprie in Violatione Salvi conductus, solummodo facti violentia, et non dicti dehonestatio, passim iam intelligi consuevit. Prouti super hoc, anno 1610. Posonii, in causa Gasparis Palugyai; contra Magnificum Dominum Sigismundum Balassa deliberatum est; ubi idem Dominus Balassa, a Salvi conductus violatione, per verbalem dehonestationem commissa, contra praetactum Gasparem Palugyai, absolutus fuit. Et ratio huius est, quod indignum esse videtur, propter huiusmodi verbalem offensam, capitis et bonorum poenam statuere. Cum neque in facto honoris, neque in violatione Sedis Iudiciariae, id observari soleat.

Tertio: sive Citatio fiat statim, sub praedictis terminis, per Scribam Curiae Regiae; sive postea elapso ipso, per testimonium Capituli, aut Conventus alicuius; vel etiam per Magistrum Protonotarium: semper tamen extra omnem seriem huiusmodi causae levantur, sicuti et aliae quae sub Diaetis patrantur: iuxta art. 39. anni 1567. Et quidem inter Appellationum revisiones, ex antiqua iam consuetudine, discuti solent; licet de veteri lege, sub iisdem terminis statim iudicium in iis fieri valebat: 6. Vlad. art. 12.

38
QUAESTIO SEXTA. / An Inhibitio, et Repulsio, in huiusmodi Causis personalis Citationis, admitti debeant?

Non levis dissensio est inter multos: aliis negantibus, ideo, quod per istam Citationem, tales causae privilegientur: ut et In-causam-attracti personaliter citentur, et tertio statim die respondere cogantur. Imo ibidem statim in iis, olim iudicium fieri solebat: 6. Vlad. art. 12. nedum ut ulterius longioribus cautelis Inhibitionis, et Repulsionis tempus extrahant, et ad quatuor terminos, vel etiam plures causam prorogent. Aliis vero Affirmantibus, illas omnino admitti debere: prouti et vidi de facto, in causis Iurium Impignoratitiorum familiae Berényi, contra Magnificum quondam Dominum Thomam Vizkeleti; et Dominae Evae Rajki, Gasparis Petendi consortis, ratione possessionis Kőlked, contra Dominos Comites a Zrinio, admissas fuisse. Quod potius est praevaricari Leges, et vitiare easdem ac corrumpere, quam Decreta corrigere, et observare. Quandoquidem huiusmodi Bona et Iura Impignoratitia, etiam per Evocationem ad Octavas, statim in primis Octavis, hoc est, in unico termino Octavali, adiudicari debeant: 6. Matth. art. 25. Et Vlad. art. 65. Et 1. tit. 60. Et Novella iam Constitutione, strictior processus superinde constitutus sit; art. 62. anni 1618. Alioquin vero et Proprietarii, duplici afficientur iniuria, magna scilicet interea privatione fructuum, ac longa temporis expectatione; quod bona conscientia refugere deberet: 1. tit. 80. Et nemo sane unquam, praeteritis hoc modo apertis Iuribus Regni ex paucorum hominum ingenio, Leges ipsas addiscere poterit. Ergo neque Inhibitio, neque Repulsio in iis (tanto minus autem in hac personali Citatione) ut prior tenet opinio, admitti deberet. Quod idem in aliis quoque observari debet, cum ratione huius personalis Citationis,

39

omnes huiusmodi causae, sibi similes et conformes sint. Atque ita literae Adiudicatoriae sententionales, statim in eadem una Octava, Inhibitione, Contradictione, et Repulsione non obstantibus, extradari deberent, nisi ad secundas Octavas, productio Literarum differretur, ad quam Prorogatio dari debet.

Ubi id etiam Notandum venit: quod si Reus, seu admonitus in huiusmodi causis Iurium Impignoratitiorum, specifice responderit, se habere literas Donationales, vel alias, super iis; et non dixerit in genere, Bonum Ius se habere: tunc non datur illi terminus ad producendum, sed statim Donationem ipsam producere debebit, ac iuxta eam Iudicium recipere. Ita iudicatum est Posonii, anno 1612. in causa Dominae Barbarae VVas, consortis Egregii Andreae Hetei, contra Generosum Nicolaum Orle de Karva.

QUAESTIO SEPTIMA. / Sed quis est Processus Quinque Casuum?

Varius sane, et incertus semper fuisse colligitur. Antiquitus enim, tam Quinque casus, qui Maioris potentiae esse dicuntur, quam aliae universae causae, Minoris potentiae nuncupatae, in terminis celebrationis Octavarum, vel Brevium Iudiciorum, terminari consueverant. Quia tamen Nobiles minores, per Magnates et potentes molestabantur: idcirco tempore VVladislai Regis, Anno Domini 1498. statutum erat, ut summarie, et extra omnes terminos Octavarum, et Brevium Iudiciorum, per Regem examinarentur, sive discuterentur, ubicunque Sua Maiestas constituta fuisset; depositis querelis contra quoscunque per literas Praeceptorias Regiae Maiestatis, mediantibus literis Exhibitoriis ad Capitulum, vel Conventum, sonantibus ad certum terminum in eisdem literis, iuxta locorum distantiam praefigendum, personaliter

40

ubicunque reperiri potuissent; aut de domibus habitationum suarum, ad comparendum coram Sua Maiestate, sine ulteriori procrastinatione. Qui si personaliter venissent, et se expurgare potuissent; bene quidem: alioquin si non venissent, vel si venissent, et se expurgare non potuissent; observato semper Iuris ordine, in sententia capitali, ac amissione cunctorum Iurium suorum possessionariorum, rerumque et bonorum quorumlibet, condemnati extitissent: 3. Vlad. art. 8. Et 6. Matth. art. 15. Ac Alberti Regis, art. 30. simile quid decretum habetur. Postea vero iterum ad Iudicia Brevia, sive Locumtenentiae solum reducti sunt. Art. 25. anni 1563. uti iam et Quaestione 7. cap. 1. dictum est.

Nunc autem vicissim praeteritis, et dicto Statuto VVladislai, et praenotata Constitutione anni praescripti 1563. uniformiter, tam in terminis Maiorum, quam etiam Minorum Octavarum, uti et antiquitus solebant, levantur; cum hac subsumptionis clausula: Quia autem huiusmodi novi Actus potentiarii, per quoscunque patrati, iuxta contenta Articulorum, novarum Constitutionum publicarum (anni 1527. art. 5.) in Curia regia, per nos caeterosque Iudices regni ordinarios pro Decimo quinto die, diei Evocationis exhinc fiendae computando, discuti debeant et adiudicari, etc. Styl. Et non ad 32. diem, uti Tripartitum habet, 1. tit. 33. Neque ita sine intermissione, sicut citatus art. 5. anni 1527. continet. Ac quanquam omnes Actus potentiarii in genere, Citatione per Insinuationem facta moveantur, uti iam annotatum est, in Quaest.: 3. proxime praecedente; et per expressum continetur, tit. 71. part. 2. circa medium: nihilominus tamen, cum isti quoque Quinque casus, communem recipiant inquisitionem, iuxta 1. Vlad. art. 56. ad plures etiam terminos, quam ad unum eosdem extendi necesse est. Quod idem est, ac si productio Literarum, fieret in secundis Octavis. De quo vide infra quoque, Quaest. 5. cap. 9. Et Quaest. 17. cap. 4. Et an in iis Procurator revocari possit; vide infra, Quaest. 25. cap. 8. ad finem.

41
QUAESTIO OCTAVA. / Quae necessario requiruntur in Citatione, ratione Actuum potentiariorum?

Primo, hae clausulae; assumptis secum, quae personalem assumentis interessentiam: Missis et destinatis, quae mittentis, in casibus contingentibus, domi praesentiam; in deliberatis, etiam absentiam denotant. Iussio autem et Commissio ad absentem quoque refertur. Secundo, hae voculae (In et ad) quibus assumentis, aut missi et destinati, nec non etiam ex commissione patrantis accessus, invasio, et in loco praeexistentia significatur. Quibus in actione omissis, actio ipsa condescendi solet: 2. tit. 82.

Ubi Nota: I. Quod Foeminae in Actibus potentiariis evocari soleant, casu, quo violentiae, quarum ratione evocandae sint, in bonis ipsas concernentibus, patratae sunt, et cum Tutricum officio suorum liberorum perfunguntur: alias non, sed pro eis Mariti evocantur: 4. Vlad. art. 14. In aliis autem communiter evocantur. II. Quod Evocationes cum clausula; de consensu et voluntate emanatae, abrogatae sunt: quodque uxores, matres, filiae, et sorores Nobilium non soleant evocari: 6. Matth. art. 13. Et 1. Vlad. art. 58. nisi simul aequale ius habuerint. III. Officiales, ratione Actuum potentiariorum, evocantur de officiis, ex quibus tales actus patrarunt: etsi convincantur, satisfactio quoque exinde fieri debet, tam adversario, quam Iudici, ex parte eorum. Ipsi autem per Dominos suos, quorum non accessit commissio ad illos patrandos) detineri possunt, usque ad satisfactionem: 2. tit. 48. Et Domini seipsos iuramento expurgabunt, si commissio praetendetur contra illos; et super damnis satisfacientes ex propriis, ab Officialibus exigent recompensam: 1. Vlad. art. 24. uti infra quoque dicetur, Quaest. 27. cap. 9.

42
QUAESTIO NONA. / Actor aliquem citaturus, quid facere debet Primo?

Debet intra se diiudicare, illa res, seu causa, propter quam alterum vult citare, ex praemissa quarta Causarum distinctione, Quaest. 8. cap. 1. ad quemnam Iudicem pertineat. Quo percepto, vadat ad eundem Iudicem, vel Magistrum suum Protonotarium, et exponat illi totum causae meritum, faciatque sibi dari superinde literas Citatorias, sive Evocatorias, ad Capitulum, vel Conventum, in cuius processu talis citandus existit, et medio testimonii eiusdem Capituli, vel Conventus, curet ipsum citari: ac deinde reportata Citationis serie, extrahat exinde literas Relatorias, quas usque ad terminum eorum Iudiciorum, ad quae citatus fuerit, apud se conservet diligenter.

Ubi Nota: quod Copia literarum Evocatoriarum, sine literis Praeceptoriis, ex Capitulis, et Conventibus dari debet: art. 58. anni 1550. Licet iam istud taliter solent interpretari: quod Simplicium Evocatoriarum paria, etiam post terminum evocationi praefixum, hoc est, diem Decimum quintum, usque ad annualem revolutionem; sine Praeceptoriis quidem: ast post annuam transactionem, vel ubi Actor, praesertim in Inhibitione, Originalia nondum extraxerit: non nisi virtute Praeceptoriarum, extradari solent, ut et stylus continet.

QUAESTIO DECIMA. / Quomodo, et unde Citatio seu Evocatio fieri debet?

In genere, Personaliter: si citandus personaliter reperiri poterit: alioquin, de domo habitationis, seu loco solitae

43

suae residentiae. Specialiter autem, nolens assumere pecuniam, et remittere pignus, vel levare dotem, quartam, paraphernum, non personaliter, nec de sua Curia (alioquin Actor, in homagio contra Evocatum convincetur) sed de Iure possessionario, aut pignoratitiis, si habet; sin minus, etiam de Curia, citatur, 2. tit. 24.

Ubi Nota, quod aliquando (ut iam non raro usu venit) quando testimonium, neque citandi, neque vero suorum quorumpiam praesentiam habere potest; et neque in locum residentiae, huiusmodi citandi intromittitur: tunc signata porta, sive Ianua eiusdem, Cruce, aut alio quopiam notabili signo ibidem facto, et idem referente dicto testimonio in literis Relatoriis; huiusmodi Citationi locus dari solet, quia non per citantem, sed per citandum, ac suos, factum est, quo minus per homines facta fuerit.

QUAESTIO UNDECIMA. / Ex quibus causis Citatio, vel Relatio eiusdem condescendere potest?

Si debito modo non fuerit facta, non denotando scilicet Locum citati, quemadmodum iam dictum est proxime, aut tempus, vel Personam, quando videlicet, ubi, et per quem citatus extiterit. Ubi Nota: quod haec Citatio, sive Evocatio, solum per illos fieri solita est, qui sunt Nostri, et pertinent ad nos, aut qui sunt sub iurisdictione nostra, uti est familia nostra, servitores, servitrices, coloni, et inquillini, aliique nobis conviventes, per quos scilicet nobis talis Citatio innotescere, vel ad notitiam nostram devenire potest. Alioqui per alienos, et nihil ad nos pertinentes, modo praemisso, etiamsi fuerint, consanguinei, facta; nihil valebit. Locus etiam ad id aptus esse debet: quia in Templo, vel alio sacro loco, orationi sacro, aut concioni vacando, fieri non

44

admittitur. Veluti dum Eperiesini, in Ecclesia, quaedam Nobilis Foemina citata fuerat; postea facta exceptione, Citatio condescensa est. Quia sacra loca potius pro confugio, et asylo, propter sui religionem haberi solent: ut videre est in Decreti Sancti Ladislai, lib. 3. cap. 4. et 5. Item Colomanum, lib. 1. cap. 84. ubi etsi punitur, leviori tamen poena, quam alias foris. Licet Civiles, et Decius, in suo Syntagmate admittant Citationem fieri posse etiam in Ecclesia: quod est contra Domini sententiam, qui nummularios, et alios negociatores, e templo eiecit: Lucae 19. et Matth. 21. Sanctus quoque Augustinus, in Regula, dicit: In oratorio, nemo aliquid aliud agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. De tempore vero, vide infra, Quaest. 12. cap. 4.

45
Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.