Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Ubi Nota, I. Huiusmodi personalem Citationem fieri solere, etiam in causis
Bonorum Impignoratorum, in quibus per Actorem personaliter, vel medio
Procuratoris sui, simul et literae Impignoratitiae, cum summa Inscriptionis,
sub praedictis terminis, et loco Diaetali, vel Octavali, in conspectu
Iudicum ordinariorum statim producuntur. II. Personalem prohibitionem
quoque, ratione indebitae, et potentiariae detentionis Iurium
possessionariorum, sic fieri posse; ubi tam prohibens, quam prohibitus
personaliter, et non per Procuratores, coram Iudicibus ordinariis, simul
constituti fuerint: 2. tit. 20. III. Quod haec personalis
Citatio, etiam ad terminum Iudiciorum extraordinariorum extendi et dilatari
potest, propter similem Salvum conductum, in eo quoque necessario
observandum: licet textus Decreti; illum includere non videatur. Quia
fortassis tunc, in tanto usu et consuetudine non fuit, prouti iam coeptus
est haberi, propter frequentiam talium Causarum. Nam inconveniens omnino
esset, si haec praerogativa ipsi adimeretur; cum in omni Iudicio conveniat,
pacem et tranquillitatem, honestatemque; quibus homines inter se, quasi
mutua quadam liga colligantur, illibate servare.

|