Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO UNDECIMA. / Estne eadem, Depositio causae, cum praedicta Condescensione?

Non. Quia Condescensio, est per Iudiciariam deliberationem, ex aliqua obiectione in processu per Reum facta, Causae annihilatio, absque ullo onere plane: 2. tit. 82. et 83. ad finem. Depositio autem, est spontanea Actoris, ex animadverso aliquo errore, Causae cessio; cum solito onere Sex florenorum in duabus Iudiciariis, et tertia adversae (prae manibus Iudiciariis relinquenda) partibus, ne propterea poenam indebitae Actionis subeat: Ibidem. Et debet fieri in prima instantia, antequam uberior Processus, vel Attestatio, aut Literarum de more Iudicii aliqua comprobatio, sive Productio fiat: art. 23. anni 1574. quae potius observari debet, quam illa; quae 2. tit. 83. post multum processum, communis attestationis reportationem, literarum et literalium instrumentorum productionem, solummodo ante pronuntiationem definitivae sententiae describitur. Quia iam usus et consuetudo litigantium, magis in posteriorem hanc generali Decreto constitutam, inclinavit.

Ubi Nota: I. Quod Literae Evocatoriae soleant deponi, Sex Marcis levis ponderis, totidem Florenos auri facientibus, in Curia: ast in Comitatu, Tribus tantum florenis: Stylus. II. Quod huiusmodi Depositio causae, post receptum prius aliquod onus, seu Birsagium, non venientiae videlicet, vel Repulsionis, aut Revocationis procuratoriae responsionis in eadem causa, postea fieri nequit, etiam ante latam et pronuntiatam sententiam: 2. tit. 83. Ideo satius praecavendum ab huiusmodi Onerum levatione. Sed etsi aliquando occurrerint, apud manus Iudiciarias relinqui debent; et potius Procurator tantam recompensam a principali expectet, quam ut ei damnum inferat. Super quo vide infra etiam, Quaest.

60

22. cap.5. III. Potest fieri tam intra, quam extra Iudicium, servatis modo servandis, hoc est, facta promissione super deponendo onere, tempore Iudiciis: Stylus.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.