Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Nona, est Unius anni, de Donationibus Regiis, super Bonis et Iuribus
possessionariis: 1. tit. 32. eorundemque legitima Statutione,
cum clausula (Cum nos attentis, et consideratis, etc.) intra
anni revolutionem fienda: 1. tit. 33. Item, super Literis
Adiudicatoriis, sive Iudicum sententiis: quae si per legitimam Executionem
intra anni spatium ad effectum non perducuntur, tunc simpliciter viribus
exuuntur. Atque sic tam Donatio, denuo a Principe reobtineri, 2. tit.
11. quam sententia, sive literae Adiudicatoriae, in Iudicio
contradictorio, per eundem Iudicem, iterum resuscitari debebunt, sine
Citatione, aut alio quovis processu, sed solum facta declaratione, sive
publicatione resuscitandae Sententiae. Verum, si antiquior fuerit, per
Praeceptorias, potissimum coram Iudicibus Pedaneis, melius resuscitari
debebit. Et si per Non venit tantum fuit extradata: comparente iam Reo, et
Paria eius petente, non ad Executionem exmittitur, sed in processum
reiicitur. Item, super Violenta Bonorum occupatione, si violentus occupator,
intra anni revolutionem, ex illis pari potentia eiectus non fuerit, etiam
cum notabili incommodo, 3. tit. 22. tunc elapso anno, Iure
mediante, conveniri debebit: 1. tit. 68. Item, Domini novi
Praelati, habent annuam Prorogationem in causis Praelaturae suae: 2.
tit. 50. etc. Et Viduae, ne lite ab aliquo, intra annuum luctus
tempus earundem impetantur, de recepta iam consuetudine. Ac ne intra id
quoque ad secunda vota se transferant, de
76
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|