Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
QUAESTIO SEXTA. / Poteritne aliquando ex receptis Paribus Condescensio
eorum fieri?
Poterit, si quando conformiter Originalibus non fuerint descripta, et facta
collatione ipsorum in Iudicio contradictorio, coram Iudice, tanta disparitas
apparuerit; potissimum si neque Iudex, negligentia suorum Scribarum, factum
excusaverit; qui tamen statim repetitis illis ad se, talem errorem
corrigere, vel defectum supplere consuevit. Quod et licet eidem facere, si
ex inadvertentia factum praetenditur: art. 24. anni 1566. Imo
vero etiam in Literis Relatoriis, sive Rescriptionalibus, de Captulis, seu
Conventibus extradatis, commissi errores, reformari possunt, ac solent, ubi
Pars per huiusmodi errorem se gravari posse cognoscens, in figura Iudicii,
antequam tales Literae ad examen Iudicum Regni ordinariorum pervenerint,
huiusmodi reformationem, per dictum Capitulum, vel Conventum fiendam,
petierit Stylus.

|