Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO NONA. / Quae ergo potissimum in Literis Evocatoriis, et earundem Relatoriis consideranda erunt: quomodove contra illas Excipiendum.

Haec Quinque: Primum; Actionis expositio, ibi: Qualiter circa, etc. Secundum: Actionis conclusio, in qua declaratur, quo Iure, et quo modo, Actor contra Reum, procedere velit; quod sub diversis Formulis fieri solet. Unde Reus forsan excipere poterit, se neque tali Iure, neque praetenso modo Iuri stare illi debere. Tertium: Citationis commissio, ibi: Pro eo, etc. Quartum: Certificatio ad comparendum, ibi: Certificando nihilominus, etc. Quintum: Citationis Relatio, ibi: Quomodo ipse, etc.

In quibus (!) omnibus, in primis ordine retrogrado

58

procedendum erit; incipiendo ab ultimo, ad proximius semper progrediendo quia respondendo statim ad Actionem, videbitur in reliqua omnia consensisse, nec dabitur ei ad illa regressus. Deinde saepius iam dicta Requisita, hoc est, Temporis, Loci, et Personarum circumstantiae, sive solennitates, per quas Citatio facta est, in praedictis omnibus punctis, diligenter considerandae sunt, an scilicet tales fuerint, quales fieri debeant. Tandem, haec ipsa puncta quoque videnda, an expresse in iis habeantur, vel vero omissum sit aliquod. Postremo, licebit etiam illa inter se invicem conferre, an scilicet sibi congruant, et sint conformia, vel a se dissentiant, ita ut in Actione aliud dicatur, in commissione aliud committatur, vel nihil; et in Citationis Relatione aliud referatur, propter quam difformitatem, sive disparitatem, vel Citatio et eius Relatio, vel Commissio, vel autem Actio condescendi debebit: vel si quid aliud reperire licebit, quod ad Condescensionem Causae facere videbitur.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.