Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

CAPUT QUINTUM. / De Inhibitione, Prohibitis, Prohibitione, et Repulsione.
QUAESTIO PRIMA. / Sed quid si aliquando Reus, etiam data opera, sese absentaverit, et interim Sententia contra ipsum, per Non venientiam extradabitur?

Inhibitione ipsi utendum est: praesertim, si nec per se, nec per alium, in iisdem Iudiciis antea adhuc comparuit, aut visus est; neque quisquam, eius nomine egerit, aut Literas Procuratorias eiusdem in Iudicio produxerit: 6. Vlad. art. 14. Quod si autem comparuerit, modo praemisso; non poterit hoc remedio uti: art. 55. anni 1550. Unde Actor cautus esse debet, ut priusquam sententiam extraxerit, bene advigilet, si prius in alia causa, per se, vel per alium comparuerit; accipiatque; superinde authenticum Testimonium ab aliquo Iudice, demonstrando eidem ipsum ad oculum, et protestando de praemissa eiusdem comparitione; alioquin sine tali testimonio nihil efficiet. Ast si comprobabit ipsum, uti dictum est, comparuisse, et nihilominus huiusmodi Inhibitione uti voluisse: convincetur in poena Emendae linguae; citato iam art. 55.

Ubi Nota: olim putasse aliquos, si huiusmodi Inhibitio, per Novum Iudicium ipsis extradata fuisset; eosdem

85

tam ante, quam post factam Inhibitionem, libere sub iisdem Iudiciis comparere potuisse. Ideo quod Novum Iudicium, cum futuro termino dari soleret. Ac ob id, ad tollendam huiusmodi vanam opinionem, cautum est, 6. Vlad. art. 14. quod huiusmodi Inhibitiones, etiam per Novum iudicium factae, illis ne suffragentur, qui prius in Octavis, vel Brevibus Iudiciis comparuerint. Veruntamen, si post factam Inhibitionem comparuerint; nulli gravamini propterea subiacebunt. Ita deliberatum est Posonii, Anno 1612.

QUAESTIO SECUNDA. / Quid est Inhibitio?

Est Iuridicum remedium, quo Sententia, ob Non venientiam Rei pro parte Actoris comparentis, iuxta acquisitionem suam, per Iudicem ad executionem extradata, medio testimonii Capituli, vel Conventus, in cuius processu Reus existit, vel inveniri poterit, vigore Literarum Inhibitionalium Iudicis ordinarii, ad dictum Capitulum. Vel Conventum datarum, inhibetur: art. 55. anni 1550. revocaturque ad eundem Iudicem, denuo discutienda, virtute Novi Iudicii Inhibitioni annexi: Stylus.

Ubi Nota: I. Quod huius Remedii, non ponitur certus locus; ubinam, et in quo tantum fieri deberet, quia potest fieri, et fit communiter ubicunque ante peractam Executionem, testimonium Capituli, et Conventus, ac per consequens Actor ipse, reperiri potest. Imo etiam post peractam Executionem, in locis credibilibus, dum adhuc Literae Relatoriae, superinde extra datae non fuerint. Et ratio est, quia nondum plene finita est Executio, propter arrestationem Relatoriarum in Capitulo vel Conventu; et quia vis Citationis, exinde adhuc robur suum habet. Recens exemplum est, Spectabilis ac Magnifici Domini Ladislai Pethe,

86

ratione cuiusdam Domus, in oppido Neuzidel ad stagnum Fertő in Capitulo Posoniensi factae Inhibitionis. II. Quod haec Inhibitio: primo et principaliter dirigitur ad Capitulum, vel Conventum, ut Testimonia sua ad talem executionem peragendam, non transmittant: vel, si iam transmisissent, eadem ab inde revocent, et secundario ac consequenter tandem, per testimonia eorundem, Actor inhibetur ab executione latae pro se sententiae; atque etiam evocatur ad recipiendum Novum, causa in eadem, Iudicium, aliquando per idem Capitulum vel Conventum; et aliquando per aliud, ac alium, in cuius nimirum processu extiterit, in hunc modum allegando: Quod si Iuri consonaret, et aequitati videretur, extunc idem Protestans, vos simul, et praefatam (A) ab Executione praescriptarum literarum (T) Adiudicatoriarum sententionalium inhibere, ipsumque Actorem, pro habendo, Causa in praemissa, Novo Iudicio contra sese, ad Decimum quintum diem, in dictam Curiam Regiam, annotati (T) in praesentiam legitime evocare, et cum eo gravamine, quo de Regni consuetudine conveniret, eidem denuo respondere vellet, promptusque esset et paratus, Styl. Et non ut Decius sentit, Non evocare, sed solum Protestari, de facta Inhibitione, in Capitulo, vel Conventu. III. Quod fiat in Causis solummodo longis, et non in brevibus per Insinuationem motis: quia alias unico termino non finirentur; 1. Vlad. art. 54. Nec obstat, Titulus 77. part. 2. Tripartiti, qui de longis causis, in quibus processus sequuntur, et non de brevibus, sive per insinuationem motis, intelligitur: ut patet 4. Vlad. art. 15. De quo vide etiam supra, Quaest. 3. cap. 2.

QUAESTIO TERTIA. / Quae est Poena illius, qui Novum Iudicium cum Inhibitione impetraverit, et Literas Relatorias, infra terminum reportationis seriei ipsius Novi iudicii, excipere neglexerit? 87

Talis vigore publicae Constitutionis Regni, in facto Calumniae condemnatur, Actorque causam suam obtentam habet, et Actione sua eo facto potiri debet: 5. Vlad. art. 11. hoc est, facta exinde Evocatione, debet Literas Rescriptionales ex Capitulo, vel Conventu excipere, et seriem ipsius Inhibitionis, ac Evocationis, infra Decimum quintum diem, diei ipsius Evocationis reportare. Alioquin enim si id facere neglexerit, et Actor Paria huiusmodi literarum Rescriptionalium vigore Praeceptoriarum, pro sui parte extrahere coactus fuerit, sicque expensis tantummodo gravatus extiterit, petieritque contra (I) superinde Iudicium; statim in poena Calumniae ex eo convincetur: Styl. Et non debet per huiusmodi terminum, terminus primitus posthac celebrandorum Iudiciorum intelligi, uti Decius in suo Syntagmate sentit. Plura de Novo Iudicio vide inferius Cap. 8. Et haec Poena, non debet simpliciter intelligi; de quolibet Novo iudicio; sed solum de eo, quod cum Inhibitione dari solet.

QUAESTIO QUARTA. / Quid tandem futurum post factam Inhibitionem?

Onus non venientiae per (I) modo iam praescripto, supra quaest. 12. Cap. 3. Et pretium Sententiae deponendum. Ac licet Sententiam ipsam Reus accipiat: nihilominus tamen Paria Praesentium et Iudicialium, uti praemissum est supra, quaest. 11. cap. 3. petit, et respirium sumit. Actor quoque dictae Sententiae, Paria petit; et dantur eidem, de Iure et consuetudine Regni. Quia iam Sententia conscripta, non illius est, sed In-causam-attracti. Et sic uterque ad primordia Causae regreditur. Ubi autem (I) vel Inhibens, cum Inhibitione procedere nolit: tunc (A) ex Paribus Inhibitionis, modo proxime praemisso, extractis, procedere solet; ne scilicet

88

negligentia, vel omissione Inhibentis, Causa in longum protrahatur, et alioquin (A) Causae bene fidens, damnum patiatur.

QUAESTIO QUINTA. / Postea quid agendum?

Utendum simplici aliqua responsione, ad dandam rationem Inhibitionis, et praesertim ex praenarratis Condescensionis causis, aliisque id genus, uti praemissum est. Quae si non admittitur, Convictio pronuntiabitur, ut tunc faciat Prohibitam, modo sequenti.

QUAESTIO SEXTA. / Quid est Prohibita?

Est iuridicum Remedium, quo causa post Convictionem, ab expeditione ipsius, coram Iudice, etiam extra faciem Sedis Iudiciariae, in hospitio illius, eodem die, sine onere Tribus diebus: cum onere autem Quarto die, ante sex ultimos dies Iudiciorum, prohibetur; art. 52. anni 1550. Et iterum Tertio die, in Extraordinariis; in ordinariis autem, proxima sequenti Levata recurrit ad forum. Et sic iterum, huius et alterius Prohibitae petetur ratio, ad quas similiter semper, non in uno tantum termino Octavali, sed in quolibet, aliquam novam rationem dare oportebit.

Ubi Notandum: I. Quod cum fiat verbaliter eodem die statim, non solet fieri virtute Literarum Prohibitoriarum alicuius Iudicis ordinarii: et ideo nullae huiusmodi Literae super ea extant, vel inveniuntur in Stylo. II. De praedicto exsolvendo Onere, variant inter se multi. Alii enim dicunt, communiter exsolvendum semper Tribus florenis: et Alii, inter quos est Decius, si Actor fuerit, cum Sex florenis; si vero

89

Reus, cum Tribus tantum deponendum esse. Quod colligi videtur, ex tit. 86. par. 2. ubi Reus in iudicio, Trium marcarum; et Actor in Iudicio Regali, Sex marcas faciente, gravari consuevit.

QUAESTIO SEPTIMA. / Potestne simpliciter, et absque ulla responsione fieri Prohibita?

Non potest: sed semper necesse est aliquid respondere, dando aliquam rationem vel prius dictam repetendo, vel novam aliquam potius subnectendo responsionem; alioquin autem prior Convictio manebit: Ibidem.

Ubi Nota: I. Quod in Causis Capitalibus, seu Criminalibus, non est bonum silere, ut Prohibitam facere intendat; quia qui se ulterius non defendit, convinci solet. Et ideo, si praesens adfuerit, atque Actor executionem contra ipsum petierit, statim capi iubebitur; quemadmodum factum est Eperiesini, Anno 1611. cum Francisco Desőfi. De quo vide plura infra, Quaest. 31. cap. 9. II. Respondens ad Principalem Actionem in Iudicio, etiamsi Prohibita usus fuerit, nihilominus tamen ad Exceptionem dilatoriam, vel incompetentiae, postea non poterit regredi; sed bene in Principali causa, omnino diversum quid a priori respondere valebit. Et ideo dici solet: a Responsione reali, non dari regressum ad Exceptiones.

QUAESTIO OCTAVA. / Quot admitti soleant Prohibitae?

Quatuor tantum. Idque in omni termino Octavali, Tres simplices, et sine onere, ac Quarta; cum onere, eodem

90

semper die; et ante sex tantum dies ultimos Iudiciorum, art. 52. anni 1550. Iam autem Novella Constitutione, solum Duae admissae sunt; una absque, et altera cum onere: art. 65. anni 1618.

Ubi Nota: I. Quod aliqui solam Quartam Prohibitam, cum onere, ante Sex ultimos dies Iudiciorum, fieri debere putant; quasi ex primis Tribus simplicibus, ac sine onere in iisdem ultimis diebus, aliqua admitti deberet. Quod plane perperam intelligere satagunt: quia neque Quarta, neque; priores Tres simplices, aut saltem una ex iis, Sex ultimis illis diebus admittitur, sed omnes ante eosdem tantum. Super quo vide etiam Enchirid. Fol. 59. pag. 2.

II. Non deesse quosdam, qui hosce Sex ultimos dies, simul cum diebus Festis computandos velint. Quod tamen non videtur congruere synceritati Octavali, quae a diebus Iudiciariis excludit dies Festos. Atque ita Sex illi dies, solum de diebus Iudiciariis intelligi deberent. Et ratio est, quia quae conveniunt toti, debent convenire et partibus, vel, ut Civiles quoque loquuntur, lib. 2. Instit. tit. 20. ad §. si rem suam ; quod Lex disponens de toto, intelligitur disponere de omnibus eius partibus. Et sic in proposito praesenti, si disposuit de tota Octava, quod dies Festi excludantur ab ea; disposuit etiam de Sex ultimis diebus, tanquam una eiusdem parte, ut ab iis quoque tales Festi dies excludantur. Sicut et proxime citatus Articulus 52. anni 1550. expresse innuit, huiusmodi prohibitas fieri debere, ante Sextum diem, ultimi diei Iudiciorum. Festi autem dies, non sunt dies Iudiciorum, prout dictum est supra, Quaest. 12. cap. 4. Aliud item est, quod plures quoque Causae, Sex iudiciariis diebus, quam hoc modo permixtis, absolvi possent. Ergo Sex illi ultimi dies, exclusis Festis diebus, solum de diebus Iudiciariis intelligatur necesse est.

91
QUAESTIO NONA. / Quare inventae sunt potissimum Prohibitae?

Ideo, ut vel absens interim Reus accurrat; vel etiam praesens respirium sumat, seseque interim ad sequentem Levatam, melius responsurum praeparet; aut Procuratorem quaerat, et informet de statu Causae; vel, ut iam facere solent, tempus protrahat, quod fieri non deberet.

QUAESTIO DECIMA. / Quid fit tandem Sex illis ultimis diebus?

Omnes Causae indifferenter, in quibuscunque vel unica intercesserit Prohibita, terminantur cum tanta severitate, ut vulgus Iuristarum, eosdem Extremum Iudicium appellare consueverit, quod scilicet amputatis omnibus cautelis, solum stricto Iure res in illis iam agitur. In quibus autem nulla prohibita facta est; reiiciuntur: quia non esset bonum, si quis iusto suo Iure, ante tempus destitueretur. Et ita praecavendum, a Prohibitis; uti alibi quoque dictum est.

QUAESTIO UNDECIMA. / Sed si simplici Responsioni locus non dabitur, quid faciendum?

Utendum aliqua qualificata responsione, quam forsan in Partibus probare poterit: et sic petendum, ut Causa ad Communem exmittatur.

QUAESTIO DUODECIMA / Quid si in Parte non exmittetur? 92

Subiicienda adhuc plenior aliqua Responsio. Sed omnino cavendum a directa, ad meritum Causae pertinente, quantum fieri poterit. Et si nec hoc modo profuerit, totalem Causam petat exmitti.

QUAESTIO DECIMA TERTIA. / Sed si ipsam probare non poterit, quid tandem faciendum?

Ne, non probata causa, succumbat, Prohibitione simul cum Evocatione exinde fienda, utendum est, ante Octavam diem termini, per Iudicem communi Attestationi praefixi: art. 54. anni 1550. Ubi Nota: quod licet Prohibitio fieri debeat, ante Octavum diem termini praefixi ad Communem Attestationem: Evocatio tamen fit, ad Decimum quintum diem: Stylus. Sic, et in Prohibitione a Iuramentali depositione.

QUAESTIO DECIMA QUARTA. / Quid est Prohibitio?

Est iuridicum Remedium, cum Evocatione exinde fienda, quo una pars alteram, vel etiam se ipsam, a Iuramentali depositione; aut tam se ipsam, quam adversam partem, a Communi Inquisitione, ante Octavum diem, termini ad id praefixi, vigore Literarum Prohibitionalium alicuius Iudicis ordinarii, medio testimonii eiusdem Capituli, vel Conventus, in cuius processu exstiterint, prohibet: art. 54. anni 1550. simulque evocat, ad recipiendam Novam responsionem causa in eadem: Stylus. Se quidem, ut Novam aliquam rationem subiungat, vel potius Iuramentum reiiciat, aut tantum tempus protrahat: adversam autem partem, ut vel

93

Communem Attestationem, vel Iuramentalem depositionem, in solius personam submittat. In Comitatibus etiam fit eodem modo ante Octavum diem; sed medio Iudicis Nobilium: art. 53. anni 1569.

Ubi Nota: Primo; Istam Prohibitionem, sicut et Inhibitionem, dirigi ad Capitulum, vel Conventum, ut quidem Iuramentalem depositionem exigere, et acceptare minime praesumat; neque literas suas Testimoniales, super non depositione praetacti iuramenti, quocunque modo extradare audeat. In Communi autem Inquisitione, ut Testimonium suum, ad Executionem eiusdem exmittere non audeat; literasque suas, super non celebratione ipsius Attestationis, parti Adversae extradare nequaquam praesumat: quin potius, in utraque suum hominem pro testimonio fide dignum, ad partem adversam mittat, qui eandem ab eisdem prohibeat, et ad Decimum quintum diem, a die huiusmodi Ammonitionis, ipsi ex hinc fiendae computando, causa in ipsa Novum Iudicium, novamque Iuris revisionem, recepturam; simulque literas Adiudicatorias Iuramentales, vel Attestatorias producturam, in Curiam Regiam evocet: Stylus. Quod ipsum et Prohibens, de se ipso intelligat, necesse est.

Secundo: Et si in una et eadem causa, tam Inhibitio in sententia per Nonvenit, quam Prohibitio a Iuramentali depositione, et communi Inquisitione, aliquando interveniant; uti in quadam causa Relictae quondam Ioannis Alapi, contra Lucam Székely, in Anno Domini 1571. die Sexta Iunii in Iudiciis Octavalibus Superiorum partium, Tyrnaviae ni fallor celebratis, admissae fuisse memorantur; ac per consequens, Nova Iudicia quoque penes easdem, Tribus vicibus in eadem Causa, ex Styli continentia, intervenisse, videri possint: Nihilominus tamen, non nisi Novum Iudicium cum Inhibitione fuisse, verius existimandum est. Tum, Quia Decreta Regni, Inhibitioni tantum Novum adiungunt: 6. Vlad. art. 14. Prohibitioni autem, non Novum, sed Evocationem (quae

94

etiam absque Novo Iudicio fieri potest) art. 54. anni 1550. Tum, Quod Literae quoque Prohibitionales, a Iuramentali Depositione, et Communi Inquisitione, magis per formam tantum, quam secundum rem Novi Iudicii, in Stylo exarantur. Et tempore Discussionis quoque, non petitur ratio huiusmodi Novi iudicii, sed Prohibitionis duntaxat a Iuramentali depositione, vel communi inquisitione: Ideoque proprie Nova Iudicia dici non possunt. Tum, Quod communis quoque usus et consuetudo, solam Inhibitionem, et nunquam Prohibitionem, Novum dixerit et tenuerit Iudicium. Tum, Quod Stylus quoque vitiatus videri possit, ex eo, quod ut in Proverbio est, Ex uno urceolo plures exire amphoras: sic ex una forma Novi iudicii, vel Inhibitionis, plures literas super Prohibitione quoque solere fieri. Tum vero etiam ex eo, Quod ex forma Styli Novi Iudicii universi nocivi defectus et errores, in Causarum processibus emergentes, virtute Novi iudicii, semel in melius reformari soliti sunt. Quae vocula Adverbialis (Semel) si indifferenter, uti Stylus continet, in omnibus Literis Novi Iudicii exprimitur: quomodo ergo tot Nova iudicia, in una eademque causa, etiam per modum Inhibitionis, et sub diversis terminis, intercedere possint, vel admitti debeant, unusquisque pro sua prudentia diiudicet oportet. Meo quidem tenui iudicio, in ista Prohibitione a Iuramentali depositione, et Communi Inquisitione, omnino huiusmodi Novum iudicium amovendum esset: sed sufficieret sola vis Prohibitionis ab eisdem; sicque tanta rerum confusio, facili labore evitari posset.

Articulus vero 29. Ludovici Secundi, Anni 1518. magis proprie de Novo Iudicio, quam de Inhibitione, sive Prohibitione a Iuramentali depositione sonat; cuius titulus aliud, et textus aliud prae se fert, ut videre licet. Sed etsi de alterutra intelligi deberet: magis tamen de Prohibitione, quam de Inhibitione. Ratio est, quia tale Novum, non ex Nonvenientia, sed iam post factas responsiones, et Adiudicatum

95

iuramentum impetranti datum fuisset. Ac Verbum quoque illud (Inhibet) in Titulo Articuli positum, magis improprie pro Verbo (Prohibet) ex ignorantia illius, qui huiusmodi Titulos Articulis praefixit quam ex serie Articuli, vel merito rei praepositum est. Atque ita nihil mirum, si confusis earundem nominibus, idem Prohibitioni convenire visum fuit, quod et Inhibitioni convenit; sicque indifferenter utique Novum Stylus adiecerit. Vel forte iste Articulus intelligi debet, solum de tali casu, in quo nulla Inhibitio praecessit, vel admitti deberet. Citatum autem Exemplum; etsi quippiam in contrarium faceret; potius referendum videtur, ad Praeiudicium, secundo modo sumptum, infra quaest. 13. cap. 10. Caetera vide infra, quaest. 19. cap. 8.

QUAESTIO DECIMA QUINTA. / Sed quomodo praedicta iam Tria haec: Inhibitio, Prohibita, et Prohibitio, conveniunt inter se, vel potius differunt?

Quanquam videantur pro eodem sumi; unde etiam plures confuse ac indifferenter iisdem utuntur; veluti et Quadripartitum continet, et Decius quoque in suo Syntagmate scribit, de quibus vide et infra quaest. 34. cap. 8. Nihilominus tamen, rem magis proprie considerando, plurimum inter se differe videntur; quemadmodum iam et ex propriis earundem descriptionis manifeste colligitur. Et quod Inhibitio et Prohibitio nomina sint Verbalia, et actum tantum Inhibendi et Prohibendi denotant. Inhibitio quidem, ad inhibendam latam iam, et ad exequendum extradatam sententiam, ne scilicet Actor pergat, sed potius desistat; quod vulgo dicitur Tartoztatás, viszsza valo hivás. Prohibitio, vero ad prohibendam Communem Inquisitionem; vel Iuramentalem depositionem, ne videlicet ipsas facere incipiat; quod

96

vulgo dicitur, Tyltás. Et inter has quoque Prohibitio generalior est, quam Inhibitio, quia illa et rem coeptam iam, et nondum coeptam significat; haec autem solum coeptam. Vallae lib. 5 Elegan. cap. 4. Prohibita, vero, si Adiective pro Participio praeteriti temporis sumatur, effectum potius rei, seu passivam significationem verbi sui (prohibetur) a quo descendit, quam actum significat; ut sit sensus; prohibita scilicet res, vel causa aliqua, aut quippiam aliud. Ast si pro nomine Substantivo, uti et debet in hoc proposito; (quia alias duo adiectiva, nullum faceret sensum) accipiatur, pro eoque sumatur, quod vulgo Tilalom dicitur; cui semper Adiectivum Numerale Ordinem significans (et non Adverbium Ordinis) apponi solet, videlicet Prima, Secunda, Tertia, Quarta, tunc recte pro descripto iam Iuridico remedio sumetur; et sic dicetur; Prohibita prima, Prohibita secunda, Prohibita tertia, et Prohibita quarta; Hungarice Elsó tilalom: Masodik tilalom; Harmadik tilalom; es Negyedik tilalom. Atque ideo, quae definitione inter se differunt, illa, tota sui substantia ab invicem diversa sunt; sicque inter se confundi non debent, neque unum pro altero usurpari. Et literae quoque Inhibitionales, ab iis potius denominari debent, quam ab ultimis supinis, Inhibitoriae, Prohibitoriae.

QUAESTIO DECIMA SEXTA. / Quid denique faciendum est?

Post receptionem Parium literarium Prohibitionalium, simul et Evocationis superinde factae, utendum erit ipsi Prohibito, aliqua exceptione, contra easdem, si fieri poterit: sin minus, danda erit per Prohibentem, aliqua ratio factae Prohibitionis; sed necdum plena, et ad meritum causae pertinens. Qua si neque tunc Iudex contentus esse voluerit, sed ulterius perrexerit, atque in causa convictionem

97

pronunciaverit, et ipsam ad executionem exmiserit: tunc extremo iam Iuridico remedio Repulsione videlicet , obviandum erit.

QUAESTIO DECIMA SEPTIMA. / Quid igitur est Repulsio, et quoties fieri admittitur?

Repulsio est Iuridicum remedium, quo, Pars in causa triumphans, per Alteram partem in causa succumbentem, ab Executione, latae per Iudicem sententiae, coram vicinis et commetaneis, evaginato gladio, vel alio quopiam, ad id apto instrumento ostenso, et minaciter vibrato, violenter propellitur. Vel ut Tripartitum habet 2. tit. 73. Est partis in causa triumphantis, per Alteram partem in causa succumbentem ab Executione latae per Iudicem sententiae, violenta quaedam propulsio. Quae semel tantum fieri debet; siquidem in una eademque causa, binaria vice facta, Notam infidelitatis infert: citato proxime loco Vlad. art. 19. et 5. eiusdem art. 4. licet aliter olim observatum fuisset. 6. Matth. art. 16. et 1. Vlad. art. 57. Sicque iterum causa redit, ad suum Iudicem. Ubi Nota, quod si Actor, sive pars triumphans contra huiusmodi formam Repulsionis, violenter in iuribus possessionariis reobtentis se locaverit, in Amissione causae illorum Iurium reobtentorum, eo facto convinci debet. E converso etiam, si pars in causa succumbens, cum gentibus, aut violenter: contra partem triumphantem se opposuerit, et ipsam ab ingressu talium Iurium possessionariorum reobtentorum repulerit, eadem poena condemnatur. 4. Vlad. art. 9.

QUAESTIO DECIMA OCTAVA. / Ubi debet fieri Repulsio? 98

In Partibus, licet nonnuli autument illam fieri posse, etiam in Locis credibilibus, dum adhuc literae Relatoriae, non fuerint Actori extradatae; quod de Iure Regni fieri posse nequaquam videtur, ut facile colligere est, ex ipsius descriptione, 2. tit. 73. et 74. ubi coram vicinis et commetaneis omnino fieri debere describitur; et quod eorum nomina et cognomina conscribi debeant; ut patet etiam ex 4. Vlad. art. 19. quod sane fieri non posset in locis credibilibus, cum huiusmodi vicini, et commetanei, ibi esse non soleant. Aliud item est, quod pars Actorea, ab ingressu bonorum quae in partibus sunt, et non in talibus Locis credibilibus, dici solet violenter repulsa; huiusmodi autem violentia, et violenta Repulsio, non solet fieri in Locis credibilibus. Idem quoque et Stylus continet; ubi Iudex Executori mandat, ut ad facies bonorum ipsorum accedat. Neque vero similis ratio esse videtur Inhibitioni, quia illa, uti iam praemissum est, extra dominium fit: Repulsio autem omnino de dominio fieri debet, si cum violentia quadam: repellit Actorem a bonis suis, eorundemque ingressu. Vel si etiam non repelleret, sed solum in Arcem, Caput utpote bonorum litigiosorum non admitteret; nihilominus tamen pro Repulsione reputaretur; quia sola non admissio, Repulsionem ipsam importat. Quod idem est, atque illud, quod in Tripartito, loco citato exprimitur, Repulsionem esse, si pars triumphans, extra dominium bonorum reobtentorum fuerit.

QUAESTIO DECIMA NONA. / Semperne post factam Repulsionem, Repellens est citandus?

Non semper. Nam Repulsio bifariam fit. I. Ad Iudiciariam sententiam ex sede exmissam, et tunc non est necesse repellentem citare; sed sufficit Executionem

99

impeditam esse. Unde et Iudex Capitulo vel Conventui mandat, ut seriem solum huiusmodi Executionis, ut fuerit expedita, ad decimum quintum diem, ultimi diei ipsius Executionis, legitime perdurando, sibi rescribat. Stylus. Ex quo colligitur, Literas Repulsionales, esse solum Rescriptionales dicti Capituli, vel Conventus, super praetacta sententiae executione. II. In causis divisionum; et tunc solum necessarium est, citare Repellentem; quia cum adhuc nullus sit eius processus in sede, neque impediri potuit eius Executio; atque ita neque repellens, sine praevia Citatione, in faciem sedis; legitime attrahi potest; siquidem nemo, nisi legitime citatus, comparere debeat, 1. titul. 9. In priori autem iam dudum citatus est, et proinde id iterato facere, neque de lege, neque de necesse est; imo petitione parium huiusmodi Citationis, in Novum processum abiret, quod Actori damnosum esset. Quanquam et haec ipsa Citatio, potius de recepta iam consuetudine fieri soleat, quam de forma Divisionalium, in quibus Divisori, omnino non praecipitur facienda, ut videre est, in serie Divisionalium. Styl. Ubi Nota, quod haec secunda Repulsio in divisione, fit ex eo, quod Divisor nolit stare rationibus allegatis per Repellentem; ideo necesse habet repellere, ut praetactas suas rationes, suo loco et tempore, velut per viam appellationis, maturius revideri faciat. Prima autem non sic; sed, ut novam omnino, relictis aliis omnibus prioribus rationibus, sive allegationibus, cur repulerit, reddat rationem; alioquin Repulsio nulla erit, sed prior sententia manebit; ac debitae Executioni demandari debebit. Sin autem ratio stabit, nullum onus exsolvere tenebitur, etsi depositum quoque iam id fuerit, eidem restitui debebit, nisi ut in proverbio est, mortuum suo loculo repositum referre, piaculum foret.

100
QUAESTIO VIGESIMA. / Quid postea reportata Repulsione faciendum?

Prima Levata, petenda Paria praesentium scilicet Repulsionalium, et Iudicialium. Secunda, excipiendum, et disputandum contra Iudiciales, uti iam praemissum est, quaest. 6. cap. 3. Tandem non stante exceptione oneris Repulsionis, Depositio promittenda, Una Levata: his verbis tantum: (deponit hodie) quae responsio pro Una Prohibita reputatur. Altera autem Levata, sic omnino dicendum erit (deponit hodie per totum) quae vicissim pro Altera Prohibita habetur. Atque ideo, illo eodem die, totum onus deponendum erit, quia pluries non admittitur idem repetere; licet antea Tribus vicibus, pro Tribus Levatis repetitum sit; prouti super hoc conclusum est, in Octava Poson. Anno 1612. Ubi Nota quod etiamsi plures fuerint, quorum nominibus, et in Personis facta fuisse dignoscatur, omnes tamen nonnisi unum onus deponere debebunt, in Curia quidem florenos 72. in Comitatu florenos 36. tantum, 2. tit. 73. et 74. Et si pluribus vicibus quoque facta fuerit, pro una tantum reputari debet. Ibidem, sed in una duntaxat Executione.

QUAESTIO VIGESIMA PRIMA. / Potestne Repulsionem facere, qui in processu causae non egit?

Potest, si aliqua in parte Executionem illam, sibi nocivam fore putat, virtute clausulae illius iustificatoriae (praevia ratione aliorum quorumlibet). Neque tenebitur onus Repulsionis deponere, si pars triumphans, absque debita ratione, ad occupanda bona praenotata accessisse verificabitur. 2. tit. 76. Et hoc intelligitur de eo casu potissimum, quo

101

huiusmodi Repellens, seu Possessor talium bonorum particularium, ratione quorum Repulsionem facere cogitur, tempore Recaptivationis seu Primariae, Principalis membri bonorum statutionis, simul cum Principali In-causam-attracto, in lite non extiterat; nam si in ea iam fuisset, post semel factam per principalem In-causam-attractum Repulsionem, aliam secundario facere non admitteretur, absque manifesto in Notam infidelitatis incursu; uti iam dictum est, et colligitur ex citato tit. 76. par. 2.

QUAESTIO VIGESIMA SECUNDA. / Postremo tandem quid faciendum?

Ratio demum factae Repulsionis reddenda est, (non expectato Novo Iudicio per favorem Principis concesso, ut vult Decius) talis, si fieri potest, quae meritum causae concernat, et qua Iudex pro parte sui contentus esse possit. Atque ita petat se Reus ab ulteriori impetitione ipsius Actoris, etiam cum poena indebitae actionis absolvi et eliberari; literasque superinde Adiudicatorias absolutionales; Inhib. Contradic. et Repuls. non obstan. sibi dari, et de portione poenae, indebitae actionis satisfactionem fieri et administrari, si, videlicet vicerit. Ast si succubuerit, et sententia definitiva contra ipsum Executioni demandata fuerit; tunc demum extra dominium, Novo, cum gratia uti poterit. Et sic hoc primo processu causa finiri solet, sed ubi communis celebrabitur, aliter procedendum erit, ut iam immediate patebit.

Ubi Nota, I. Quod Executioni extra modum Repulsionis se opponens, poenam Decreti, hoc est Notam incurrit, art. 11. anni 1536. II. Quod bona restitui commissa, post Repulsionem ad se pertinere non probans, in facto Maioris potentiae convincitur, art. 12. anni 1536. III. Quod etsi in aliqua causa Repulsio praeclusa fuerit; Nihilominus tamen si pars

102

Incausamattracta per se, vel per Procuratorem suum, ex onere ipsius, portionem suam levaverit, postea illam omnino admittere debebit, quia per huiusmodi oneris levationem, consensit in ipsam. Ideo abstinendum potius a tali levatione oneris, quam ut exinde damnum aliquod eveniat: sicut et superius quoque super hoc dictum est, quaest. 11. cap. 4. IV. Quod post Repulsionem, non semper directe solet ratio eiusdem ad meritum Causae spectans reddi: sed Procuratoris responsio revocari; aut etiam aliae responsiones fieri passim.

103
Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.