Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Ubi Nota: Primo; Istam Prohibitionem, sicut et Inhibitionem, dirigi ad
Capitulum, vel Conventum, ut quidem Iuramentalem depositionem exigere, et
acceptare minime praesumat; neque literas suas Testimoniales, super non
depositione praetacti iuramenti, quocunque modo extradare audeat. In Communi
autem Inquisitione, ut Testimonium suum, ad Executionem eiusdem exmittere
non audeat; literasque suas, super non celebratione ipsius Attestationis,
parti Adversae extradare nequaquam praesumat: quin potius, in utraque suum
hominem pro testimonio fide dignum, ad partem adversam mittat, qui eandem ab
eisdem prohibeat, et ad Decimum quintum diem, a die huiusmodi Ammonitionis,
ipsi ex hinc fiendae computando, causa in ipsa Novum Iudicium, novamque
Iuris revisionem, recepturam; simulque literas Adiudicatorias Iuramentales,
vel Attestatorias producturam, in Curiam Regiam evocet: Stylus.
Quod ipsum et Prohibens, de se ipso intelligat, necesse est.

|