Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
etiam absque Novo Iudicio fieri potest) art. 54. anni 1550. Tum,
Quod Literae quoque Prohibitionales, a Iuramentali Depositione, et Communi
Inquisitione, magis per formam tantum, quam secundum rem Novi Iudicii, in
Stylo exarantur. Et tempore Discussionis quoque, non petitur ratio huiusmodi
Novi iudicii, sed Prohibitionis duntaxat a Iuramentali depositione, vel
communi inquisitione: Ideoque proprie Nova Iudicia dici non possunt. Tum,
Quod communis quoque usus et consuetudo, solam Inhibitionem, et nunquam
Prohibitionem, Novum dixerit et tenuerit Iudicium. Tum, Quod Stylus quoque
vitiatus videri possit, ex eo, quod ut in Proverbio est, Ex uno
urceolo plures exire amphoras: sic ex una forma Novi iudicii, vel
Inhibitionis, plures literas super Prohibitione quoque solere fieri. Tum
vero etiam ex eo, Quod ex forma Styli Novi Iudicii universi nocivi defectus
et errores, in Causarum processibus emergentes, virtute Novi iudicii, semel
in melius reformari soliti sunt. Quae vocula Adverbialis
(Semel) si indifferenter, uti Stylus continet, in omnibus
Literis Novi Iudicii exprimitur: quomodo ergo tot Nova iudicia, in una
eademque causa, etiam per modum Inhibitionis, et sub diversis terminis,
intercedere possint, vel admitti debeant, unusquisque pro sua prudentia
diiudicet oportet. Meo quidem tenui iudicio, in ista Prohibitione a
Iuramentali depositione, et Communi Inquisitione, omnino huiusmodi Novum
iudicium amovendum esset: sed sufficieret sola vis Prohibitionis ab eisdem;
sicque tanta rerum confusio, facili labore evitari posset.
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|