Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
QUAESTIO DECIMA SEPTIMA. / Quid igitur est Repulsio, et quoties fieri
admittitur?
Repulsio est Iuridicum remedium, quo, Pars in causa triumphans, per Alteram
partem in causa succumbentem, ab Executione, latae per Iudicem sententiae,
coram vicinis et commetaneis, evaginato gladio, vel alio quopiam, ad id apto
instrumento ostenso, et minaciter vibrato, violenter propellitur. Vel
ut Tripartitum habet 2. tit. 73. Est partis in causa
triumphantis, per Alteram partem in causa succumbentem ab Executione latae
per Iudicem sententiae, violenta quaedam propulsio. Quae semel tantum fieri
debet; siquidem in una eademque causa, binaria vice facta, Notam
infidelitatis infert: citato proxime loco Vlad. art. 19. et 5. eiusdem
art. 4. licet aliter olim observatum fuisset. 6. Matth.
art. 16. et 1. Vlad. art. 57. Sicque iterum causa redit, ad suum
Iudicem. Ubi Nota, quod si Actor, sive pars triumphans contra huiusmodi
formam Repulsionis, violenter in iuribus possessionariis reobtentis se
locaverit, in Amissione causae illorum Iurium reobtentorum, eo facto
convinci debet. E converso etiam, si pars in causa succumbens, cum gentibus,
aut violenter: contra partem triumphantem se opposuerit, et ipsam ab
ingressu talium Iurium possessionariorum reobtentorum repulerit, eadem poena
condemnatur. 4. Vlad. art. 9.

|