Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

QUAESTIO DUODECIMA.

Sed An, et Quomodo post peractam communem Inquisitionem, ex reportata eiusdem serie, Alterutri partium iuramentum imponitur?

Soepe enim post reportatam communis Inquisitionis seriem, alterutri partium, iuramentum imponi solet, his modis. I. Quod si Actor, pro parte sui sufficientem reportabit comprobationem, In-causam-attractus autem per

115

omnia defecerit, vel etiamsi modicum quid probaverit: tunc (A) ad caput ipsius (I) quinquagesimo se iurabit. II. Si utraque pars, pari modo sufficienter probabit: tunc Reo, iuxta vires et numerum literarum Inquisitoriarum, iurandum erit. III. Ubi (I) meliori modo, quam (A) probabit, extunc In causam-attractus iuxta vires, trium literarum Inquisitoriarum vigesimo quinto duarum duodecimo et unicarum sexto se sacramentum praestabit. IV. Si (A) in comprobatione sua, per omnia defecerit, vel forsan Communem ipsam neque celebraverit: tunc (I) simpliciter absolvetur. V. Si denique (I) aut Communem inquisitionem omiserit, aut quidem celebrationem eius peregerit, sed nullum testimonium pro se ex ea reportaverit: sed per omnia defecerit, tunc mox sententia definitiva contra ipsum ex hinc sequetur. 2. tit. 32. Ubi Nota quod praemissi isti Quinque modi iurandi, observantur tunc tantum, quando sententia aliqua, ex responsionibus partium, ad communem Inquisitionem exmissa, sed nondum satis comprobata fuerit. Paragraphus autem sequens, citati 32. tit. qui incipit. Quod si Actor etc. refertur ad responsiones partium, ex quibus videlicet sententia ad probandum adhuc subsequi debet, ut patebit quaest. sequenti decima sexta. Ex quo apparet, Verböczium confuse haec simul coniunxisse, et praepostere tractasse, cum quinque priores modos iurandi, aliis quatuor posterioribus postposuisse debebat. Et sic nihil mirum, si praesens quoque ordo, ipsius dispositionem, et vel maxime quidem praemissam iam communem Inquisitionem, tanquam consequens quid illius, sequatur.

Previous section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.