Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
omnia defecerit, vel etiamsi modicum quid probaverit: tunc (A) ad caput
ipsius (I) quinquagesimo
se iurabit. II. Si utraque pars, pari modo sufficienter
probabit: tunc Reo, iuxta vires et numerum literarum Inquisitoriarum,
iurandum erit. III. Ubi (I) meliori modo, quam (A) probabit, extunc In
causam-attractus iuxta vires, trium literarum Inquisitoriarum vigesimo
quinto duarum duodecimo et unicarum sexto se
sacramentum praestabit. IV. Si (A) in comprobatione sua, per omnia
defecerit, vel forsan Communem ipsam neque celebraverit: tunc (I)
simpliciter absolvetur. V. Si denique (I) aut Communem inquisitionem
omiserit, aut quidem celebrationem eius peregerit, sed nullum testimonium
pro se ex ea reportaverit: sed per omnia defecerit, tunc mox sententia
definitiva contra ipsum ex hinc sequetur. 2. tit. 32. Ubi Nota
quod praemissi isti Quinque modi iurandi, observantur tunc
tantum, quando sententia aliqua, ex responsionibus partium, ad communem
Inquisitionem exmissa, sed nondum satis comprobata fuerit. Paragraphus autem
sequens, citati 32. tit. qui incipit. Quod si Actor etc.
refertur ad responsiones partium, ex quibus videlicet sententia ad
probandum adhuc subsequi debet, ut patebit quaest. sequenti decima
sexta. Ex quo apparet, Verböczium confuse haec simul
coniunxisse, et praepostere tractasse, cum quinque priores modos iurandi,
aliis quatuor posterioribus postposuisse debebat. Et sic nihil mirum, si
praesens quoque ordo, ipsius dispositionem, et vel maxime quidem praemissam
iam communem Inquisitionem, tanquam consequens quid illius, sequatur.
|