Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO QUARTA.

Quare dicitur Communis, et quoties fieri admittitur?

Ideo, vel quia, cum fit per Partes, tunc pro Utraque simul, ac Semel in uno Loco et Tempore, atque coram eodem educto Inquisitore, et non Diversis Locis et Temporibus, nunc pro Una, et nunc pro Altera parte celebratur, (licet etiam Aliquando pro Una tantum Parte fiat.) Unde, si aliqua praeassumptam suam Inquisitionem tunc omiserit, amplius non datur illi regressus, neque admittitur binario fieri numero, 2. tit. 31. (nisi fortassis interdum Iudex sic deliberavit.) Vel quia huiusmodi testium Inquisitio fit communiter per quoscunque Vicinos, Commetaneos, et Comprovinciales, Nobiles, et Ignobiles, Spiritualesque ac saeculares, utriusque sexus, Bonae tamen et honestae conditionis homines, 2. tit. 27. Ubi Nota quod de omni Iure, omnium aliarum Nationum, Regulariter, In omnibus actionibus, Actori incumbit proba, (etiam

106

Iure Canonum 6. quaest. 5.) qua ipsi non suffragante, Reus simpliciter absolvi debet. Verum in Negatoria (quae apud nos, non est Actio actoris, sed Responsio Negativa ipsius In causam attracti ad Actionem Actoris facta) non Actor, sed In-causam-attractus debet ipsam probare: sicque rebus existentibus, facilior processus litium esset, ubi alteruter solummodo probaret, ut et Quad. habet. Ast de Iure nostro, adeo se partes huiusmodi contrariis probis involvunt, ut dum Utraque intentionem suam probare intendat; magis rem ipsam obscurare soleat, quam elucidare; ac ideo in contrarium multarum animarum fit iactura non raro; quandoquidem duo contradictoria, nunquam simul vera esse possunt; ut tradunt Logici. Nihilominus tamen, quia usus et consuetudo, (Mater Iuris nostri) talem legem nobis pepererunt, ipsa iam utendum est; donec fortassis aliquando, futuris successivis temporibus, Religio legum moderatrix, aliud quid salubrius superinde ordinaverit, quod iam ab olim ardenti exoptatur desiderio.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.