Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO OCTAVA.

Admittunturne ergo quaestiones, seu Equuleus, aut Tortura, hoc Iure Nostro?

Non quidem Iure ipso Expresso, nisi forte ex Iure Civili de Facto iam in liberis Civitatibus, potissimum contra Rusticos, uti colligitur ex tit. 20. par. 3. (siquidem Nobiles extra delicti locum, nec captivare, nec ratione suspicionis ad torturam ponere permittuntur) ubi scilicet nulla directa probatio causae haberi potest, et Accusatus multis indiciis oneratus, et pene convictus est; ac ideo ex huiusmodi praemissis suspicionibus, et praesumptionibus, aliisque certis indiciis, quae plus quid sunt, quam simplex praesumptio, et minus quam Semiplena probatio, Mynsing. Obs. 97. cent. 6. Iudex meritum rei, seu facti, eliciendum statuerit, ut etiam ad finem Prologi habetur, veluti ex istis casibus, non tamen

111

singulis seorsim, sed ex pluribus simul concurrentibus. Primo, si factum contra ipsum, per unum testem probabitur, cum unus testis, ad plenam probam, non sufficiat. Secundo, si minas ad tale factum patrandum dedisse probabitur. Tertio, si vacillet vel varius fuerit, in dicto suo, super tali facto. Quarto, si tam vilis persona fuerit, quod etiam alias iuramento suo, non crederetur. Quinto, si propria eius confessio, de tali facto, per unum testem, contra ipsum probabitur. Sexto, si fama etiam continuata per bonos et non malevolos probabitur, contra ipsum de tali facto. Septimo, si moribundus ex vulnere ipsemet suo ore, certis de Causis, hominem certum, constanti sermone incusarit, et accusationem ingeminarit, idque ante mortem solenni asseveratione testatum reliquerit, aut Iureiurando confirmaverit. Octavo, si exardescente facto, fugam dederit, et inveniri non poterit, vel aegre tandem. Ac aliis similibus, utpote si socius eiusdem criminis, contra ipsum testimonium dederit, supra quaest. 5. aut ubi de facto quidem Rei constitit, ut idem Reus morti iam adiudicatus, (veluti et articulus 43. anni 1597. illam admittere videtur, etiam contra Nobiles) alia quoque facinora sua, et complices, sociosque et fautores, atque receptatores confiteatur; huiusmodi quaestioni subiicitur. Quae nisi ille hoc modo confiteretur, et eisdem occurreretur, saepenumero multo maiora incommoda sequi possent. Simpliciter tamen absque certis indiciis torqueri non debet, et non nisi post Probationes Testium Auditas et Publicatas, prout ordo Iuris requirit, et etiam sententia interlocutoria de torquendo subsecuta, ac sic demum si quid confessus fuerit, Iudicio subiici. Verum Hic Nota; diversas confessiones Reorum, diversos etiam fines sortiri solere. Et (I) quidem, Confessionem factam sponte in criminalibus absque tormentis, vel metu tormentorum, etiam nullis indiciis praecedentibus, vel non data indiciorum copia, sufficere, sine aliqua ratificatione, ad condemnandum confitentem. II. Confessionem

112

factam per Reum in tormentis, Nullis, vel non legitimis indiciis praecedentibus, non valere et reddi nullam, etiamsi millies fuerit ratificata; nec ex ea sequi posse condemnationem illius; Mynsing. obser. 23. cent. 5. III. Confessionem in tormentis factam, si non ratificetur, non inferre condemnationem; verum dare facultatem repetendi tormenta; non tamen ex primis iam captis indiciis, sed ex Novis necessario sumendis, iisque non remotis a facto, si haberi possunt; alioquin ab huiusmodi torturae repetitione, Iudices omnes cavere debent, sicut ab igne. Et si avidi inanis gloriae, vel ulciscendae vindictae, contrarium fecerint, non modicum conscientiae suae praeiudicabunt, et etiam in die Iudicii, rationem eius sunt reddituri procul dubio, quia semel confessus in tormentis, nisi perseveraverit, vel novis indiciis torturari poterit, condemnari per Iudicem nequit, ut proxime dictum est; sed absolvi debet; Siquidem ut Ulpianus scribit; neminem liceat ex suspicionibus condemnare, satiusque esse nocentem absolvere, quam innocentem condemnare; et probationes luce meridiana clariores exigendas, crimina autem non praesumenda esse. Andr. Fachin. lib. 9. cap. 16. Nisi forte Iudex promittat impunitatem delinquenti, et tunc si delictum confessus fuerit, non tenetur promissum servare, sed ex tali confessione, potest ipsum condemnare, et excusatur a non praestita promissione; Quia publici boni magis debet habere rationem, quam privati. Vivius part. 1. opin. 172. et 173. Tum quia fidem in malis promissis, non expedit servare. Tum quod pacta, contra publicam utilitatem; minime servari debent. Quarto, confessionem coram Iudice incompetente, non valere quidem Iudicialiter, valere autem ut extra Iudicialem, et facere indicium ad torturam, per Iudicem ordinarium inferendam. Quinto, confessionem factam, absente parte, in favorem absentis, inducere semiplenam probationem. Atque sic cognitis his, securior institui poterit processus, in huiusmodi casibus. Haec Vivius ex communi Doctorum

113

Utriusque Iuris Opinione, in Vocabulis, Confessio, et Tortura.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.