Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Est inhabilitas alicuius, ex laesione honoris, bonae famae, et
honestae conditionis sive existimationis, ad obeundam omnem honestam
functionem, totiusque vitae suae transigendam conditionem contracta, ex
certis quibusdam casibus, communi lege, vel consuetudine hominum, infamibus
factis. Quam quidam Duplicem ponunt. Aliam Iuris, quae et
Formalis dicitur, quaeve ordine iudiciario alicui illata
est. Et aliam Facti, sive Materialem, quae nondum iuris
processu pronunciata sit: licet ex merito facti, sive materia tali, non
immerito talis pronunciari possit: Vel, ut Canonistae
communiter definiunt. Infamia Iuris dicitur, quando est
secundum leges civiles, vel ipso Iure, vel mediante sententia Iudicis,
pronunciata. Infamia vero Facti dicitur, quando est laesa fama, seu
aestimatio alicuius, propter factum tantum ab eo commissum apud bonos et
graves viros. Et statuunt esse triplicem Facti, propter quam repelluntur a
dignitatibus, testimonio in causa criminali, legitima accusatione,
postulatione, promotione ad ordines, et testamento officioso: tollitur
autem, vel per contrarium factum, vel etiam dispositionem Principis: licet
apud nos, non nisi per propulsionem iuramento mediante, ut proxime sequitur.
Iuris Civilis, quae incurritur, vel per Iudicis ordinarii definitivam
sententiam, in publico crimine potissimum, licet aliquando etiam in privato,
ut homicidio, furto, et iniuria; vel ipso facto in casibus, in quibus Iure
cavetur; quod incurratur ipso facto. Ut qui exercent improbum foenus,
exigentes usuram usurarum, et qui deprehenduntur in adulterio. Et haec non
propellitur, quia super legibus iam dudum constitutis, et sententia per
Iudicem lata, est fundata; sed ex singulari
131
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|