Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Non semper; sed pro qualitate causae, interdum negat partem, et interdum
affirmat partem; et hoc modo dicitur Qualificare responsionem
suam, vel Qualificative respondere ad actionem; atque tunc
Iudex super hac qualificata sua responsione, iudicium fert, ut eam, prouti
et respondit, sic et probet, vel literali documento, vel autem humano
testimonio, usque ad sexaginta annos, et non amplius, 1.
tit. 47. et 82. Ubi Nota, I. Quod hoc modo qualificative
respondens, duo facit; alterum videtur actionem Actoris
affirmare; et alterum dictae actionis, seu praetensi contra se facti, cur id
fecerit,
123

|