Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

CAPUT SEPTIMUM. / De Oculata Revisione, collaterali Attestatione, et Ingessione.
QUAESTIO PRIMA. / Cur sequuntur communem Attestationem, et Iura mentalem Depositionem, Oculata revisio, et Collateralis Attestatio?

Quia habent magnam affinitatem cum iis, unde recte praemissis ipsis, earundemque necessariis, prouti fieri potuit enarratis, consequenter de Oculata revisione, et Collaterali attestatione, tanto brevius dicendum est, quanto magis iam et natura illarum, ex ipsis colligi potest, siquidem et hae per testes Vicinos, Commetaneosque sicut et illae, fieri consueverunt.

QUAESTIO SECUNDA.

Quid igitur est Oculata Revisio?

Est violenti occupatoris aliquorum Iurium possessionariorum, in dominio eorundem existendi visibilis ostensio 2. tit. 41. Vel adhuc declaratius: Est violenti occupatoris aliquorum bonorum, in eorundem Dominio, coram homine Regio, vel Palatinali et testimonio alicuius credibilis loci, vigore literarum Adiudicatoriam de sede, vel alias etiam Praeceptoriarum exmissionalium, alicuius Iudicis

136

ordinarii, in facie dictorum bonorum occupatorum, termino per exponentem assignando, visibilis existentiae oculata fides, et manifesta demonstratio; ac per Vicinos, et commetaneos Iurium ac bonorum occupatorum, Nobilesque comprovinciales illius Comitatus, ubi ipsa bona adiacent, eo convocatos, testificatio et comprobatio. Dicta ideo oculata, quia beneficio oculorum, seu visionis realis, fieri debet.

QUAESTIO TERTIA.

Quae specialis Qualitas esse debet, in istis vicinis, Commetaneis, et Comprovincialibus?

Haec videtur, ex isto textu decreti colligi, quod vicini et commetanei possunt esse homines Nobiles, et ignobiles, utriusque sexus, illius Comitatus, in quo bona occupata adiacent propinquiores et quibus de re constat. Comprovinciales autem solum Nobiles, et ex aliquo Comitatu, dicto alteri Comitatui in quo talia bona occupata sita sunt, viciniore; eo quod Nobiles etiam plurium Comitatuum maiorem inter se coniunctionem, et ad invicem congressum habent, ex eoque melius de tali re scire possunt, quam ignobiles, plusque fidei Nobilium creditur, quam rusticorum.

QUAESTIO QUARTA.

Sed posteaquam huiusmodi Oculata Revisio, et Demonstratio in facie facta fuerit, ubinam tandem Attestatio videntium testium, celebrari solet?

Plerunque in loco sedis Iudiciariae, sicuti et in communi Inquisitione, et soepenumero in facie iurium possessionariorum litigiosorum et occupatorum, prout scilicet causae meritum exigit; citato titulo.

137
QUAESTIO QUINTA.

In quibus differt a Communi Inquisitione?

In Tribus potissimum, Primo, quod haec certior et efficacior sit, quam illa, cum ad oculum demonstret rem; illa non item. Secundo, quia si per hanc, Oculatam Revisionem, Actor sufficienter probaverit suam intentionem, non est necesse amplius, sicut in illa, post reportatam seriem, iuramentum ipsi, vel In-causam-attracto imponere; sed mox et indilate sententia Capitalis, vel emendae Capitis, contra illum pronunciatur, executionique demandatur. Si tamen Actor, in probatione sua defecerit, etiam in hac, sicut in Communi inquisitione, ut Reo sacramentum praestandum imponatur, necesse erit. Ubi tamen Nota, istam paritatem, sive sicutitatem praestandi per (I) sacramenti nullam esse: nam in communi Inquisitione, ubi (A) per omnia defecerit, (I) simpliciter absque omni iuramento absolvi solet. Ut videre est supra quaest. 12. Modo Quarto. Nisi forte referatur ad modum Tertium, ubi dicitur: Si (I) meliori modo, quam (A) probaverit, tunc ipsi iurandum erit, et non (A.) Tertio, quod haec fere solis occupationibus, in eodem Comitatu factis, deservit: illa autem etiam ad res mobiles, ut damna, et alias omnes iniurias inquirendas extenditur, et per plures Comitatus vagatur, ut patet suis locis. 2. tit. 41.

QUAESTIO SEXTA.

Quae poena si quis Communem Inquisitionem, et Oculatam Revisionem turbaverit?

Est Poena Maioris Potentiae; ita tamen si hostiliter, vel aliquo evidenti modo turbaret, ut celebrari nequirent. 5. Vlad. art. 5. Imo vero etiam si Repulsionem faceret, in

138

contemptum Iudicii et Iustitiae; non solum in facto potentiae, sed etiam in amissione causae convinceretur, et convictus haberetur, eo facto. 6. Matth. art. 16. Licet 14. eiusdem, in centum florenis puniebatur solum.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.