Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Haec videtur, ex isto textu decreti colligi, quod vicini et commetanei
possunt esse homines Nobiles, et ignobiles, utriusque sexus, illius
Comitatus, in quo bona occupata adiacent propinquiores et quibus de re
constat. Comprovinciales autem solum Nobiles, et ex aliquo Comitatu, dicto
alteri Comitatui in quo talia bona occupata sita sunt, viciniore; eo quod
Nobiles etiam plurium Comitatuum maiorem inter se coniunctionem, et ad
invicem congressum habent, ex eoque melius de tali re scire possunt, quam
ignobiles, plusque fidei Nobilium creditur, quam rusticorum.

|