Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
In Tribus potissimum, Primo, quod haec certior et efficacior sit, quam illa,
cum ad oculum demonstret rem; illa non item. Secundo, quia si per hanc,
Oculatam Revisionem, Actor sufficienter probaverit suam intentionem, non est
necesse amplius, sicut in illa, post reportatam seriem, iuramentum ipsi, vel
In-causam-attracto imponere; sed mox et indilate sententia Capitalis, vel
emendae Capitis, contra illum pronunciatur, executionique demandatur. Si
tamen Actor, in probatione sua defecerit, etiam in hac, sicut in Communi
inquisitione, ut Reo sacramentum praestandum imponatur, necesse erit. Ubi
tamen Nota, istam paritatem, sive sicutitatem praestandi per (I) sacramenti
nullam esse: nam in communi Inquisitione, ubi (A) per omnia defecerit, (I)
simpliciter absque omni iuramento absolvi solet. Ut videre est supra
quaest. 12. Modo Quarto. Nisi forte referatur ad modum
Tertium, ubi dicitur: Si (I) meliori modo, quam (A) probaverit, tunc ipsi
iurandum erit, et non (A.) Tertio, quod haec fere solis occupationibus, in
eodem Comitatu factis, deservit: illa autem etiam ad res mobiles, ut damna,
et alias omnes iniurias inquirendas extenditur, et per plures Comitatus
vagatur, ut patet suis locis. 2. tit. 41.

|