Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Previous section

Next section

Reuerendissime Domine Pater et Patrone Colendissime!

Pridie Natiuitatis Sancti Ioannis Baptistae accepi unas Dominationis Uestrae Reuerendissimae a quodam peregrino, in quibus earum duntaxat meminit, in quibus ego significaueram Ecclesiae propositionem neque per ordinariam neque per secretam uiam factam fuisse. Addit quoque alias ad me direxisse, quas nondum accepi. Nam postquam rescripsit ad me de aduentu Nicolai Matkouich, quem audio obiisse in Domino, nullas alias habui. Ego meas saepius scribo, sed, ut uideo, incassum. Unde etiam in ultimis, quas ad Dominum Nicolaum Castelli misi, innuebam, quatenus Dominatio Uestra Reuerendissima cum illo pro litterarum missione conueniret. Secus enim uideo esse interceptas, uel alicubi iacere.

Negotium mihi est cum Domino Datario pro Bullarum expeditione, qui praetendit Taxae reductionem, et praeter Centum aureos, quos Sacro Collegio dedi, uellet singularem mercedem. Ego ne obulum quidem illi dabo; nam poterit me procrastinationibus uexare et defatigare, non tamen pecunia, prout intendit, denudare. Siquidem ego nullo modo accessissem ad hanc uiam expeditionis, nisi simul et Bullarum expeditionem tum Sacrum Collegium, tum Eminetissimus Dominus Cardinalis Barberinus Uicecancellarius in summam dictorum centum Aureorum inclusissent, atque haec est media uia, de qua scripsi. Ego enim totus in eo fui, ut per uiam secretam expediretur sicuti antea, caeterum Decretum factum de expeditione Ecclesiarum quae non sunt in partibus, obstabat, neque illud Cardinales infringere uoluerunt aut uolunt. Cumque urgerem Dominationem Uestram Reuerendissimam non posse alia uia expedire propter plurimas alias rationes, demumque propter defectum pecuniarum, cum non haberet, dicebam, nisi centum aureos, quos hinc inde collegerat et mutuo acceperat, utpote, cum a centum annis totidem semper Confirmatio habita fuit. Tandem sacrum

-- --

Collegium assensit, ut, cum ea summa expediretur, quae per uiam secretam, sed ut dicti centum aurei distribuerentur inter omnes participantes, hoc est Collegium, Clericos, Protonotarios, Milites, Scriptores, Datariam, Cancellariam &c., cui illorum determinationi contradicere nequiui. Neque enim in potestate mea est praescribere legem, ne diuideretur, quod datum fuit. Itaque patientia mihi cum Datario utendum est, et iam flecti incipit. Cardinalis Barberinus iuuat nos omni conatu. Dominus Nuntius Uienna scripsit mortuum fuisse Maximum Schismaticum, pseudoepiscopum Ualachorum, plurimumque commendat Zelum et diligentiam Dominationis Uestrae Reuerendissimae, quae ad illum et ad Caesaream Maiestatem sollicite miserit de succesore habendo, qui simul etiam suus suffraganeus fieri posset; promittit quoque se Caesarem allocuturum, quod hactenus factum est. Ego expectabo resolutionem ex inde, unde etiam hic eandem resolutionem assensus sequetur. Non dubito quin Dominatio Uestra Reuerendissima aliquid pro me egerit. Uereor tamen, ne Dominus Cancellarius in aliquam aliam partem detorqueat Caesarem. Hodie uicissim efficaces mittere curaui, ut apud Caesarem pro me agat Nuntius, licet arbitrarim iam conclusum esse. Caeterum, fiat uoluntas Dei.

Reuerendissimus Pater Commissarius generalis petiit a me instantissime, quatenus Dominationem Uestram Reueredissimam requisitam facerem, dignaretur assensum praebere de acceptatione Monasterii et Ecclesiae illius, quam milites suis pecuniis aedificarunt Carlostadii. Facio libentissime et qua possum ac par est ratione enixe peto, quatenus Dominatio Uestra Reuerendissima id denegare Patribus nolit, quod mihi antea indulserat. Ut enim nouit Dominatio Uestra Reuerendissima, Ecclesia Parochialis est in Dubouacz, non Carlostadii, unde

-- --

licet de praesenti Presbiteri saeculares in illa Ecclesia Sacramenta ministrauerint et alias functiones militibus illius Propugnaculi, id tamen minime conuincit iliam Ecclesiam ad illos pertinere. Uerum omnia prudenti iudicio Dominationis Uestrae Reuerendissimae committo, cui me ac mea simul quaeque humiliter commendo. Ubi primum Datarium uicero, curabo alia commissa. Nunc totus in eo sum, ut non excedatur summa 100 aureorum iam persoluta. Nimirum ne alii Episcopi Ungariae conqueri possint, neue in exemplum his pecuniarum helluonibus casus noster transire. Ut dixi, Dominus Cardinalis Barberinus fauet parti nostrae, potest et uult. IƷtinaye da Ʒam daroual ouomu i onomu, gdÿe triba bilo, i fino, ut superarem, ali ono stoƷe muchech dariua, non transit in exemplum. Datarÿu nigdar ni boba nechiu dati uto ime, a na Ʒuoyu Ʒramotu hochie morati expedouati. Zasto i on dalye Ʒuoy assensum i bylye nazochi, quando gratia facta est.

Ad Dominum Matkouich duabus uicibus scripsi monuique ne expectaret Bullas, sed maturaret aduentum, plura de omnibus oretenus relaturus. Fortassis iam praestitit cuncta.

Hisce Dominationem uestram Reuerendissimam feliciter in Domino diu ualere precor. Romae, die 28. Juny 1642. Dominationis Uestrae Reuerendissimae Deuotissimus filius frater Raphael Croata.

-- --

Previous section

Next section


Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.