Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Previous paragraph

Next paragraph

Negotium mihi est cum Domino Datario pro Bullarum expeditione, qui praetendit Taxae reductionem, et praeter Centum aureos, quos Sacro Collegio dedi, uellet singularem mercedem. Ego ne obulum quidem illi dabo; nam poterit me procrastinationibus uexare et defatigare, non tamen pecunia, prout intendit, denudare. Siquidem ego nullo modo accessissem ad hanc uiam expeditionis, nisi simul et Bullarum expeditionem tum Sacrum Collegium, tum Eminetissimus Dominus Cardinalis Barberinus Uicecancellarius in summam dictorum centum Aureorum inclusissent, atque haec est media uia, de qua scripsi. Ego enim totus in eo fui, ut per uiam secretam expediretur sicuti antea, caeterum Decretum factum de expeditione Ecclesiarum quae non sunt in partibus, obstabat, neque illud Cardinales infringere uoluerunt aut uolunt. Cumque urgerem Dominationem Uestram Reuerendissimam non posse alia uia expedire propter plurimas alias rationes, demumque propter defectum pecuniarum, cum non haberet, dicebam, nisi centum aureos, quos hinc inde collegerat et mutuo acceperat, utpote, cum a centum annis totidem semper Confirmatio habita fuit. Tandem sacrum

-- --

Collegium assensit, ut, cum ea summa expediretur, quae per uiam secretam, sed ut dicti centum aurei distribuerentur inter omnes participantes, hoc est Collegium, Clericos, Protonotarios, Milites, Scriptores, Datariam, Cancellariam &c., cui illorum determinationi contradicere nequiui. Neque enim in potestate mea est praescribere legem, ne diuideretur, quod datum fuit. Itaque patientia mihi cum Datario utendum est, et iam flecti incipit. Cardinalis Barberinus iuuat nos omni conatu. Dominus Nuntius Uienna scripsit mortuum fuisse Maximum Schismaticum, pseudoepiscopum Ualachorum, plurimumque commendat Zelum et diligentiam Dominationis Uestrae Reuerendissimae, quae ad illum et ad Caesaream Maiestatem sollicite miserit de succesore habendo, qui simul etiam suus suffraganeus fieri posset; promittit quoque se Caesarem allocuturum, quod hactenus factum est. Ego expectabo resolutionem ex inde, unde etiam hic eandem resolutionem assensus sequetur. Non dubito quin Dominatio Uestra Reuerendissima aliquid pro me egerit. Uereor tamen, ne Dominus Cancellarius in aliquam aliam partem detorqueat Caesarem. Hodie uicissim efficaces mittere curaui, ut apud Caesarem pro me agat Nuntius, licet arbitrarim iam conclusum esse. Caeterum, fiat uoluntas Dei.

Previous paragraph

Next paragraph


Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.