Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Reuerendissime Domine Pater,
Salutem ac meam humilem Commendationem!"
De negotio Episcopatus Ualachorum non est cur scribam aut alia addam, quam quae praeteritis meis abundantissime exposui. Ex litteris attamen Dominationis Uestrae Reuerendissimae sub 15.
Quae ad me scribit de tribus Consiliariorum opinionibus, ea sibi persuadeat, ex mea potissimum ad Caesaris Confessarium missa instructione emanasse, in qua illud conatus sum persuadere politicis rationibus (quum hae potentiores sut modo), quatenus Ualachis nullus daretur Episcopus, ast spe duntaxat fouerentur, cum aliis de quibus etiam ad Dominationem Uestram Reuerendissimam scripsi in iis, quas ad eandem (super morte Maximi respodens) dedi
Misi etiam postea ad Nuncium par eiusdem Instructionis et curaui eidem efficacissime commendari, eo ut laboraret modo apud Sacratissimam Maiestatem, ne uidelicet Ualachis Episcopus daretur; sed ubi ego suffraganeatum expediuero, mihi conuersionis illorum negotium committeretur, ablegato interea Grabrilo Callogero ad Montem Sanctum in Macedoniam, uel alio, praetextu studiorum. Uidebims quid efficiet, si tamen efficiet: nam si uera fama est, haud dubio Caesarea Maiestas curabit potius Suecum propellere Morauiam uastantem et ad suburbia Uiennae procurrentem, quam Ualachorum Episcopatum examinare. Caeterum, quod Synodum publicauerit, optime fecit. Nam legitime fecit tamquam legitimus et confirmatus Ecclesiae Zagrabiensis Pastor. Bullas mittam uel per postam, uel per
Quod Romae moram traham, non est ut aliud dicam, praeter id quod uerum est. Obedientia facit. Religiosus ego illius ordinis, qui speciali modo pedibus Sacrosanctae Romanae Ecclesiae subiacet. Numquid ergo uocationis
Negotium interea suffraganeatus pendet tum propter illa, quorum exitum Uienna praestolamur, tum etiam propter absentiam Cardinalis Spadae, cui a Sanctissimo demandatum fuit. Bonum esset interea ut Dominatio Uestra nouas litteras scriberet et ad eundem Eminentissimum Dominum Cardinalem Spadam eique negotium commendaret petendo celerem expeditionem. Sed et alias ad Eminentissimum Dominum Francisum Barberinum scribere opus esset gratias eidem agendo de fauore exhibito in confirmationis expeditione, deinde ab eodem etiam petendo de Suffraganeatus celeri expeditione, simul et Casum Ualachorum et meam habilitatem intrudendo. Nam Cardinalis Barberinus ualde amat eiusmodi officia, multoque propensiorem se reddit ad alia, cum pro exactis gratiae sibi actae fuerunt.
Historiolam Ecclesiae Zagrabiensis intermissam habeo, quum praeter illa, quae istic collegeram satis confuse, nihil habeo, neque Domini Canonici quicquam dederunt, aut transmiserunt. Alii omnes ex Hungaria praestantiora quaeque ad Patrem Incoffer transmiserunt, qui eadem suis annalibus inseret. Legentur haec, memoria autem nostra peribit, incuriâ nostrâ.
Repeto quod lateri superius apposui: bene fecit, quod Synodum intimauit. Eam tamen non
Uersamur in angustiis propter bella, quae pullulant, et quae negotia praepediunt omnia.
Ad secundas non est quid addam. Nam excusationes, de actis in memoriali Caesari dato, quas apud me fecit, non erat necesse mecum fieri. Sufficit mihi bonus affectus Dominationis Uestrae Reuerendissimae,
|
Previous section
|
Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.