Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Perueni, gratia Dei, saluus Romam, tribus diebus ante tempus mihi in ultimis litteris, quas Goritiae apud patres Capucinos inueneram, praefixum, hoc est 3. Martii; in die autem St. Thomae Aquinatis habita est Congregatio Euchologii, cui interfui. Iter habui prosperum et tempus, demptis duobus diebus, tranquillum. Litteras Domino Sabbatino tradidi, qui statim de pecuniis sermonem inchoauit propinamque more suo de retardatione expeditionis incusauit. Litteras Caesareas transmissas ad Dominum Cardinalem a Sabaudia Illustrissimus Dominus Nuntius ad suum alium Agentem Dominum Fabronium, quem ad praesens usque inuenire nequiui, transmisit, quatenus eas eidem Domino a Sabaudia praesentaret. Uerum an illas ad eundem miserit, nec ne (Cardinalis enim est extra Urbem, in statu Ianuensi, maximis tricis cum Ducissa sua cognata inuolutus), intelligere non ualui, neque Dominus Sabatinus id scit, qui a me hoc ipsum ediscere cupiebat. Ego illas, quas Reuerendissima Dominatio Uestra ad eundem scripsit, per postam mitto measque addo ad Cardinalem et ad eiusdem a Secretis, Dominum Abbatem Soldati, meum familiarissimum; nam si Cardinalis hic foret, nullam omnino difficultatem haberemus de propinae condonatione. Dominus Cardinalis Pius dicit se
id eam condonare non posse, nisi eidem fuerit a memorato a Sabaudia demandatum.
Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
|