Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Scribo, Deus uidet, et lator praesentium testari poterit, raptim, unaque significo negotium confirmationis necdum fuisse absolutum. Superauimus punctum propinae, uti per alias meas insinuaui. Probauimus etiam Domino Datario, cui Sanctissimus commiserat, fuisse alias Ecclesiam Zagrabiensem per uiam secretam expeditam; nunc laboramus pro gratia obtinenda de expedienda expediendi etiam in praesenti. Commisit id muneris Sanctissimus Praefectis ordinum, siue, ut Itali loquuntur:
"alli Capi delli Ordini."
Dominus Sabbatinus laborat. Dominus
Montmannus
Motmannus, cui dedi decem Ungaricos, nimirum qui etiam postea dandi erant, iuuat fauori suo uiriliter, atque inde confido hanc quoque difficultatem me cito
superaturum
superaturaturum
. Unicum scrupulum habeo, ne scilicet excerbetur animus Pontificis ob protestationem factam a Domino Iakusich Uesprimiensi de retardatione et difficutatibus confirmationum, cuius protestationis exemplar uidere hucusque mihi denegatum fuit. Uerum transeant omnia pro uoto aliorum, ego negotium Dominationis Uestrae Reuerendissimae omni mea possibilitate curabo expediri. Urgendus tamen erit Dominus Tinctus, quatenus mittendam pecuniam transmittat, neque enim ad praesens usque, prout spoponderat, id praestitit.
-- -- Haec et plura Dominatio Uestra Reuerendissima a Domino Archangelo Heruoy, cooppidano nostro, oretenus intelligere poterit, qui eandem de aliis, quae hic occurerunt, nomine meo edocebit.
Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
|