Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Križanić, Juraj (1618-1683) [1652], Elogium XII. Illyria (fragmentum), versio electronica (, Rim), 20 versus, verborum 334, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [krizanicjdavorija].
Previous section


Epos heroicum
Modi Latini.

Non erat, o felix Caesar, tuis gloriis satis,
Quod innumerorum vocibus praedicabatur populorum
Tua virtus: iam et dura sonant tua nomina saxa,
Et gelidae cautes edunt sapientia verba,
Quae, ex quo duo millia annuorum Sol circuituum
Percurrit, sapientum nullus valuit explanare,
Solus Athanasius haec miranda facit: solus ingenii vi
Scintillas doctrinarum ex lapide excutit copiose.
At Caesareum, super alas laudis, nomen sublime
Trans montes, trans maria volat, et sidera tangit.
Iamque mea cithara silescit: animus vero vovere non desinet:
Perfausto multos annos flore, claresce, nomen ingens;
Perenna, triumpha, regna, inimicis esto tremendum.
Georgius Crisanius accinuit.
Previous section


Križanić, Juraj (1618-1683) [1652], Elogium XII. Illyria (fragmentum), versio electronica (, Rim), 20 versus, verborum 334, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [krizanicjdavorija].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.