Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1657.) [1657], Actiones duo de maleficis, versio electronica (), Verborum 2758, Ed. Ivan Krstitelj Tkalčić [genre: prosa - acta iuridica] [word count] [nnactiones1657].
Previous paragraph

Next paragraph

Quinto, quia praetensae delatricis, veluti unius dumtaxat personae levissimae ac inimicae, ex meris somniis nulla assertio non sufficeret ad captivationem seu processum formandum contra ipsam I., nam inquisitio ac relatione plurium testium legitimorum fieri debet ita, quod etiam tales testes non debent esse singulares ut unus de una re, alter de alia dicat, sed debent testes uniformiter de scitu dicere. Et ubi tales testes sufficientes recognoscerent legitimo modo de aliquo actu, tunc judex et ad praemissa et non aliter ullo modo procedere valet; unus enim testis, de communi jure nullus est, etsi legitimus. Et requiruntur ad minus duo oculati testes de scitu, omni exceptione majores ad eiusmodi inquisitionem, nam inquisitio debet ex sufficienti testimonio et probabilibus conjecturis et indiciis coram inquisitoribus fieri. In praesentiarum vero, ut praemissum est, nec duo testes sufficientes, sed nec unus habetur. Indicia etiam nulla, multo minus violenta aliqua praesumptio ex probabilibus conjecturis, sed nec fama aliqua haberi potest, neque unquam habita est. Unde talis praetensa inquisitio illegitima, nuda, consequenterque in sufficientissima ac nulla esset, neque penes eandem magistratum procedere, multo minus d. judicem judicare posse. Ex quo nullum fundamentum ex peculiari aliquo sufficienti actu facta fuisset in seque contineret, sed puta pure mere ex simplicissima ac nuda somnificae visionis praetensae inimicae personae, alias levissimae, nec sufficienti pro testimonio tali constaret.

Previous paragraph

Next paragraph


Anonymus (floruit 1657.) [1657], Actiones duo de maleficis, versio electronica (), Verborum 2758, Ed. Ivan Krstitelj Tkalčić [genre: prosa - acta iuridica] [word count] [nnactiones1657].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.