Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1657.) [1657], Actiones duo de maleficis, versio electronica (), Verborum 2758, Ed. Ivan Krstitelj Tkalčić [genre: prosa - acta iuridica] [word count] [nnactiones1657].
Previous paragraph

Next paragraph

Octavo, qui praetensi strepitus, dato non concesso, auditi fuissent, in eo puncto etiam impertinenter procurator A. procederet, dum eiusmodi strepitus in domo saepius in aliis domibus per cattos et alia suboriri possunt et ordinarie ferme audiantur. Accedit etiam, quod maxime domini judices considerare debent si dato sed nunquam tamen concesso, ipsi delatrici aliqua persona apparuisset, nam omnibus clarum est et signanter in eiusmodi casibus versatis, hominis formam diabolum assumere posse et alibi in assumpta forma comparere; unde si tali visioni crederetur, justus perire deberet, cum et justissimi hominis formam assumere poterit, quae omnia sicuti et reliqua circa eiusmodi casus contingentia prudenti uberius judicanda relinquuntur. Quare idem procurator I. petit ex praemissis suis aequissimis rationibus reservando sibi cum solemnissima protestatione cautelam agendi et procedendi contra delatricem, ipsum fiscum seu magistratum, cum nullam prorsus validam ac sufficientem inquisitionem habent, contra I. eandem de simplici et plano absolvi ac eliberari, reservando sibi cautelam ulterius, si necessum fuerit, eandem inquisitionem disputandi et suae defensioni deservientia alegandi.

Previous paragraph

Next paragraph


Anonymus (floruit 1657.) [1657], Actiones duo de maleficis, versio electronica (), Verborum 2758, Ed. Ivan Krstitelj Tkalčić [genre: prosa - acta iuridica] [word count] [nnactiones1657].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.