Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (floruit 1657.) [1657], Actiones duo de maleficis, versio electronica (), Verborum 2758, Ed. Ivan Krstitelj Tkalčić [genre: prosa - acta iuridica] [word count] [nnactiones1657].
Previous paragraph

Next paragraph

Procurator fisci protestatur super hac prolixissima replica et exceptione procuratoris ipsius I. quia eisdem, uti verbalem et nudam, solummodo suffragari minime diceret, praesertim in eo, ubi somnificam visionem testis praefatae asserere esse, quia ipsa I. non somnificam verum effectivam et actualem confessata fuisset non altercans cum praefata teste, set post multam moram, post percussionem peractam, dum authentice examinata extitisset, proprii oris confessione retulisset et confessata extitisset carnibus in actione denotatis ipsa testem percussisse, fassionesque proprii oris nunquam revocarentur, verum juxta leges patriae super eisdem praesertim in magiis simpliciter torturae adjudicari possunt, prout id quoque clare pateret in methodo Kitoniciana cap. 6. quest. 8. in punctis 5 etc. Et in paragrafo: Verum hic nota etc. Ideoque ubi ex eiusmodi sagae proprio ore sua acta malifica per se perpetrata de die sobriae confiterentur, non esse somnium nec aliquam simplicem delationem aut simplicem praesumptionem sed fassionem realem, a qua recedere nullo modo potest, si quidem eadem I. multis indiciis de magicis veneficis artibus onerata esset, prout id in inquisitione contra eandem facta uberius clareret, quia et poterat per dominos judices bene ruminari ac non opstantibus praemissis nudis verbis procuratoris ipsius I. petit eandem simplici et plano iuxta erectam actionem et inquisitionem ac etiam recognitionem d. judicis superius alegatam ac petitam ipsam I. primum torturae ad habendas complices suas subjici ac tandem pro demeritis suis debitae poenae subjici.

Previous paragraph

Next paragraph


Anonymus (floruit 1657.) [1657], Actiones duo de maleficis, versio electronica (), Verborum 2758, Ed. Ivan Krstitelj Tkalčić [genre: prosa - acta iuridica] [word count] [nnactiones1657].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.