Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Previous paragraph

Next paragraph

Hac ego de re in hoc amplissimo orbis terrae consilio verba facturus rudis et indisertus Orator, tremerem animo vehementer, et commoverer, si parem susceptae causae magnitudini desiderari orationem, et facundiam crederem; nec potius traditae cuidam a majoribus consuetudini utcunque mihi parendum esse viderem. Satis enim intelligo, ea Vos mente, eoque consilio huc advenisse: adeo intentos in commune bonum, adeo flagrantes in Dei, et Ecclesiae charitate animos attulisse: tanta denique sapientia, et rerum usu esse praeditos; ut nullus sit reliquus locus disputationi, quae Vos officii vestri rationis admoneat. Satis itaque mihi erit, si sanctissimum propositum Vestrum, si egregiam Reipublicae in his Comitiis bene gerendae voluntatem, vel leviter adumbrare contingat; ut in iis, quae a me dicentur, quasi quodam in speculo, Vos ipsos paulum; Vestrorumque sensuum, et cogitationum imaginem contemplemini.

Previous paragraph

Next paragraph


Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.