Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Previous paragraph

Next paragraph

Jam vero summi omnium beneficii, quo Vestris suffragiis extollendum afficere paratis, nec intelligens esse poterit, nec memor esse volet, nisi vir fortis, et moderatus, et sapiens. Virtus enim grati animi, more nobilium quarundam stirpium, glebae sterilioris impatientium, ingeniis optime a natura factis, et egregie a bonis artibus institutis unice laetatur; et nisi multarum praeterea virtutum comitatu stipata sit, facile emoritur, et exarescit. Quanto enim robore mentis, quanta indole virtutis opus est, ne in summa, amplissimaque fortuna collocati ad illa vulgo jactata sese demittant, aversandi magnorum beneficiorum auctores, et quasi gratiae, cui sese referendae impares esse vident, rigidos exactores fastidiendi? Nec vero hujus rei, aut pauca aut obscura in omni memoria temporum, exempla sunt, quae persequi sigillatim apud viros doctrina, et usu rerum praestantes supervacuum judico: simul illud omitto

-- 412 --

commemorare, quam vanus propterea labor, et quam inutilis industria illa sit, qua nonnullos antiquitus in hujusmodi Comitiis usos esse memorant, ut non tam unum aliquem animo propositum haberent, quem ceteris anteferrent, quam id agerent, ut quoquo modo provectus, ipsos auctores tantae sibi fortunae fuisse, persuasum haberet.

Previous paragraph

Next paragraph


Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.