Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Previous paragraph

Next paragraph

De his omnibus, quae cursim a me commemorata sunt, et omnino de summa Reipublicae Christianae deliberare cummaxime Vos putate PP.EE. cum de eligendo Pontifice Maximo deliberatis. Satis recte, et terrenis Ecclesiae commodis, et saluti religionis, et otio publico, et securitati Regnorum consulueritis, si recta hoc uno in negotio consilia sequemini: hoc est, si optimum, et sapientissimum, qui omnibus hisce confluat, et praesideat, eligetis. Qui curarum ingentium capax, non uni se familiae, aut uni civitati, nec uni adeo provinciae, aut uni regno praefectum existimet; sed orbem terrarum universum , quam latissime patet, atque diffunditur, mente, et cogitatione comprehendat. Qui adepto summo inter homines magistratu, nequaquam adeo in sublime provectum se putet, ut multum adhuc viae sibi reliquum esse non intelligat ad sui fastigii magnitudinem virtute et meritis adaequandam: qui fructum accepti honoris non in otiosa potestatis usurpatione, et remissione

-- 417 --

a laboribus; sed in curis, sed in vigiliis, et felici magnorum inde consiliorum successu positum arbitretur.

Previous paragraph

Next paragraph


Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.