Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Previous paragraph

Next paragraph

Neque est quod nobis magnopere blandiamur, quasi caetera Vestra sanctitate, rebusque pro salute, et gloria Ecclesiae praeclare gestis, aut gerendis, neglectam hoc in negotio officii religionem sarcire possitis. Aliae siquidem omnes altissimi istius Vestri muneris partes, quamlibet graves et magnae, si cum jure ferendi de Pontifice Maximo suffragii conferantur, leves, obscurae, ingloriae sunt; propterea quod non adeo propriae Vestri Ordinis habentur, ut per alios inferiorum ordinum magistratus obiri, et explicari non possint: hac in re praecipue censeri, spectarique dignitatem Vestram omnes intelligunt: hac maxime potestate fortunam Vestram in aliorum Ecclesiae Antistitum numero excellere atque eminere: nec aliunde fieri, quod mortalium nemo tantum sibi, aut sanguinis, aut opum, aut gloriae magnitudine tribuat; ut accessione Purpurae Vestrae dignitatem suam in immensum auctam, amplificatamque non putet. Frustra itaque ad debitam Ordini Vestro gloriam comparandam in reliqua Ecclesiae procuratione strenuus, et fidelis, et officii diligens quisquam fuerit, si hac una in re cessaverit; nam ut maxime boni viri laudem ferat: decus certe recti, et constantis Ecclesiae Romanae Senatoris non feret.

Previous paragraph

Next paragraph


Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.