Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].
DE VITA INGENIO ET STVDIIS AVcTORIS
VRBEM Ragusium, in qua Iunius Palmotta scriptor huius poematis natus est, condidere atque habuere initio Ciues Romani, a transscriptis antiquitus in Epidaurum illyricam colonis orti. Hi namque excisa Slauorum armis, una cum Salonis, aliisque Dalmatiae urbibus patria, in rupe ad radices montis, cui Bergatto vocabulum est, posita consedere; loci asperitate ad arcendos ingruentium barbarorum impetus pro munimentis usi. Ac primo quidem vitam maritimis quaestibus piscatura, et nauigatione tolerauere; mox acuente, ut fieri amat, industriam paupertate, mercaturam facere, conductos a vicinis barbaris agellos colere, labore corpus, animum meditatione virtutis exercere, inter se concordia, bona fama apud exteros agere. Quibus artibus adeo profectum est, ut stare sua mole ciuitas breui potuerit, seque tueri ab externa vi, maxime Narentinarum, et, quibus ea tempestate maria omnia infesta erant, Saracenarum classium. Hi porro, cum tempore Basilii Macedonis direptione vicinarum illi tractui ciuitatum ferocius agerent, vires suas aduersus Ragusinos experti, non modo continuatam plures per menses obsidionem magnis acceptis detrimentis omittere
coacti sunt; sed etiam, cum in oppositam Italiae oram itidem praedabundi se contulissent, ope maxime Ragusinarum nauium a Graecis, eiusque viciniae Slauis fusi inde, fugatique recedere. Ex illo clarum Ragusii nomen, et ciues virtutem suam periclitati, suisque fidentes viribus, maiora audere, atque opes per longinqua commercia terra, marique petere aggressi sunt, eoque dignitatis et amplitudinis Patriam suam prouexere, ut iam tum caeterarum Dalmatiae Ciuitatum, quasi antiquo Salonarum iure in se transmisso, primas tenere visa sit. Cuius rei satis locuples testís est Porphyrogeneta Constantinus Orientis Imperator, cuius erat in ditione Dalmatia: qua tunc maritimis aliquot vrbibus, non absimilem Ragusinae fortunam expertis, continebatur, censebaturque : adhuc illa veteris Romani morís, et lingua, et institutorum, veterisque item erga Imperatores obsequii retinens. Perrexit inde res Ragusina proferri, atque valescere; et senescente paulatim Slauorum potentia agri quoque adiectione non mediocriter augeri; maxime postquam formato ad exemplar Venetae Aristocratiae statu Ciuitatis, populoque ad ferenda legum imperia, moresque ad seueritatem disciplinae Oriente Christianarum gentium status, plenum in se se, suaeque ditionis terras iudicium; et Religionis Catholicae non solum domi colendae, sed etiam tuendae, et propagandae per omnes Othomanici Imperii prouincias, ad quas mercatoribus suis aditus est, intentum, et efficax studium. In hac potissimum Ciuitate Poeta noster ortus est gente Palmotta, qua inter caeteras patricias, quibus vnis et obseruauit; namque una cum filiis eius consobrinis, et aequalibus suis de rudimentis litterarum , de praeceptis eloquentiae, de rerum natura, de vitae officiis, deque omni reliqua philosophia graviter, et copiose disputantem assidue audiebat. Eodem auctore iuris prudentiam quoque nonnulla ex parte gustauit, maxime quae ad cognitionem patrii moris, forique, et iudiciorum valeret. Sed praecipue illo duce, et quasi monstratore usus est ferentis ad veram Poetices gloriam uiae. Et haec Palmottae quasi domestica institutio fuit; namque ad humanitatem, et caeteras ingenuas artes doctores ex professo habuit Camillum Gorium Senensem; et Ignatium Tudisium consanguineum suum Societatis Iesu Sacerdotes, viros non minus vitae sanctitate, quam litterarum laude praestantes, quorum in ludo, nobilium adolescentulorum frequentia eximie in Ciuitate florente, latinis litteris est eruditus: celeriterque ad summum eloquentiae decus euasit, cuius illustria documenta quottidie ab illo prodibant, omnis generis, omnisque argumenti carminibus consignata, quibus nihil sublimius fuit, nihil elegantius, quodque ad veterum poetarum copiam, et maiestatem propius accederet. Sed cum Latinae poeseos laudem claris cerneret veteris, nostraeque memoriae scriptoribus occupatam, satisque intelligeret, nullam mediocribus poetis in re litteraria gratiam esse; liberiorem exercenda industria, et proferendi ingenii campum delegit, illyricas camoenas: accensus gloria nobilis in Ciuitate Poetae Ioannis Gundulae Francisci filii, consobrini sui; cuius ingenium per ea tempora magno cum ciuium, exterorumque plausu in edendis elegantibus fabulis, et nobilitando Ragusino theatro versabatur, famaque iam inclytum erat edito illustri poemate de Vladislai Рolonоrum Principis rebus in bello Turcico gestis. Vetus Ragusinorum mos est, ut cum suae quisque aetatis, suique ordinis hominibus conuersetur, ac uiuat: ac iam inde a pueritia distincti quasi in manipulos greges prodeunt, quos ipsi societates appellant. Hi certis inter se legibus conueniunt, et magistratus annuos, aut menstruos creant, praemiisque erga obsequentes, et poenis aduersus contumaces vtuntur, caeteramque ciuitatis recte institutae imaginem referunt: nihil tamen
in ea re serii, nihil ad seueritatem , grauitatemque compositi; cuncta ad vitam hylariter, iucundeque degendam, et ad honestas voluptates persequendas, et luxus eruditi gratia comparata sunt. Praecipuumque huiusmodi coetibus scenae, ludorumque studium , et maxime eorum, quibus per statos Bacchanalium festorum dies indulgeri solet, accepto ab Italicis ciuitatibus more. Hinc magna Poetis clarescendi materies, accensis inter se ad aemulationem, quas dixi, societatibus, ut primum sibi quaeque decus oblectati in scaena, ac theatro populi tulisse dicatur. Nouis porro , nec antea spectatis fabulis gaudent; nunquam tamen Poetarum copia, effusis in eam rem iuuentutis studiis, deficiente. Sed maxime omnium illustris in hoc genere Palmottae industria fuit, maximeque admirabilis, et prope diuina infundendis carminibus felicitas: cum plerumque non amplius spatii sibi ad fabulam componendam sumeret, quam quantum personis, quas in scaenam proferebat, ad suas cuique partes memoriae consignandas opus erat; atque his plerumque non ex scripto , sed memoriter, quae mente concepisset, recitanda dictabat; cum tamen multum antea opera, multumque diligentia in meditando argumento, eiusque serie ordinanda, ac disponenda collocare soleret; adhibito auunculi, quem diximus, aliorumque grauium, et doctorum hominum consilio, imprimisque Ioannis Bonae Seraphini filii, multarum artium, et
locum rei gestae et nomina personarum immutauit, et pro Scotia Воsinam posuit, pro ipso Ariodante, quia is vir fortis, et singulari constantia fingitur, ad acuendos quasi domestico exemplo ad virtutem ciues suos, adolescentem Ragusii summo loco natum induxit. Sed pietatis erga patriam nusquam illustrior, quam in eius primordiis describendis, quod argumentum executus est elegantissimo omnem turbam excepta a praecentoribus carmina cum suis modis, ac numeris iterantem, inque choreas, ac saltationes effusam obserues. In hoc autem genere carminis adeo fertilis Palmottae vena fuit, ut affluentem versuum copiam scriptorum celeritas aequare non posset, nec ille dubitaret ad choreas ipsas imparatus accedere, et qua canenda essent nulla adhibita meditatione expedire; contentus ad excogitandum eo spatio, quod ipsa cantionis explicandae ratio dabat, ut dum singuli versus iterarentur, ipse interim, quae erant proponenda sufficeret. Nec vero eam mentis celeritatem commune poetarum extemporalium incommodum sequebatur, qui ad foetus ingenii sui, utcumque primo illo aestuantis animi ímpetu profusos, necessaria limae cultura perpoliendos impatientes, ineptique esse solent; neque enim is erat, qui vitia festinationis tum sua sponte, tum amicorum admonitu animaduersa, non libenter agnosceret, iisque non facile occurreret, ac mederetur, quique subitis iuxta, ac meditatis secundae curae beneficium Quo tamen in argumento tam lubrico, et ad commouendas hominum offensiones procliui, tanta fuit lepidissimi Poetae dexteritas, ut quamuis in eo volutando orbe Musam suam assidue occupatam haberet, et incredibili sententiarum copia et varietate abundantem praestaret; nemo quisquam ab eo se laesum, aut violatum unquam doluerit. Id autem fiebat non magis ipsorum carminum innocentia, ac iocandi simplicitate, quam opinione, quae de hominis ingenio, ac moribus, incedebat; nihil enim illo candidius fuit, nihil ingenuum, ac liberale magis. Itaque, quod Poetis rarissimo usu venit, integra omnium gratia, eodemque prosperae famae tenore ad finem usque vitae perseuerauit. Sed nulli ille virtutum suarum, quae plurimae, clarissimaeque fuere, magis indulsit, nullaque tam impense delectatus est, quam intenta in Deum, et superos pietate , cuius ille assiduo et religioso cultu (si de mortali, ac homine nato ita loqui fas est) gratiam acceptis Diuinitus tot, et talibus naturae bonis retulisse videri potuit; nulla siquidem pars eius vitae a texendis vario carmine Dei, Virginisque Deiparae, ac Caelitum laudibus vacua fuit. Sed nihil actum sibi existimauit, nisi iustum aliquod opus extaret, quo se posteri hominem Christianum, et studiosum verae Religionis cultorem fuisse intelligerent: et cum diu, multumque apud se, et cum amicis deliberasset, quonam ad eam rem argumento potissimum vteretur; ipsum rerum caput petere statuit, ut historiam humanae salutis, a Christo Domino patratae, exequendam susciperet. Ac ne molew5o inuentionis constituendae labore in impetu concepto retardaretur, ad scribendi compendia primis Romanis Poetis usitata respexit; ut quomodo illi a Graecis profecissent scriptoribus, sic ipse a latinis proficeret; securus humanae gloriae, quae non perinde splendida secutura videbatur scriptorem ad alieni ingenii ductum in edendis suis operibus respicientem: quippe non suae priuatae laudis, sed Dei gloriae, et communis vtilitatis stimuli ad capessendos egregios labores pulcherrimum animum commouebant, nec tam cura fuit, quae hominum iudicia de operis auctore, quam de ipso opere erant futura. Itaque cum vetustiores Christiani Poetae non magni admodum spiritus viderentur, quippe in saeculo non nimis erudito versati, ad viciniores aetati nostrae animum adiecit, quorum in scriptis elegantiore stylo condita Christiana pietas elucescit. Ex his autem libros Iacobi Sanazzari de Partu Virginis , quanquam praecipua quaeque de rebus a Christo Domino gestis multo cum artificio, et summa elegantia complexos; fabulosis ethnicorum nominibus refertos videns praeteriit; commodiorem proposito suo arbitratus Christiadem Hieronymi Vidae Albensis Antistitis; quod, etsi non aeque elegans id carmen est, nec tanta poetices arte perfectum, plenius tamen illud, et vberius, et ad excitandas ad Christianam pietatem animos efficacius iudicauit. Hunc igitur sibi sequendum suscepit, quo modo Cicero in quibusdam de philosophia commentariis Platonem, contemptis religiosi interpretis legibus, sectatus est. Nec multum temporis, aut laboris in opere conficiendo consumpsit: cum tamen ad limae officium venturum est, plurimus in ea re, sibique displicens, ac plane morosus fuit; nullum enim finem faciebat recensendi, cum amicis conferendi, castigandi, mutandi; ne quid durum, aut insolens, aut exoletum, qualia fere sunt, quae primus ille ingenii feruor effundit, relinqueretur. Qua in re, super eximium ingenii decus, atque praestantiam, inusitatam quandam memoriae felicitatem homines admirabantur; cum non solum operis huius perfecti, et absoluti seriem uniuersam sine haesitatione ad verbum recitantem audirent, sed etiam inchoati et rudis, totamque suae lucubrationis veluti historiam exequentem: cum interdum verba omnia, omnesque sententias, tum quae primo in mentem venissent, tum quae deinde accedente limae mora, et labore semel, iterum, ac tertio, et deinceps placuissent, memoriter, et expedite pronunciaret: qui mos illi perpetuus in aliis etiam ingenii foetibus fuit, ad quos adeo edendos nullo scripturae
adiumento opus habuit. quo factum est, ut mortem eius multo maximae partis illius carminum amissio sit consecuta . Magnae autem illi curae fuit in hoc praecipue Poemate sermonis ratio, ut purum illum, et cum a caeteris, tum maxime a vitio peregrinitatis emaculatum praestaret. Cum autem animaduerteret linguam Slauam ob amplitudinem terrarum, et gentium, quas amplectitur, varietatem in plures veluti dialectos dispertitam; genus orationis secutus est , non quidem suis ciuibus usurpatum, quippe qui neque a stirpe, ut iam diximus, Slaui sunt, et assiduo cum Italis, caeterisque externis gentibus commercio dictione gaudent peregrinis tum vocibus, tum loquendi formulis passim scatente; sed quod vicinis Bosnensibus in usu est, qua gentes, ut specie, ac dignitate corporis, ita loquendi genere ad grauitatem, et elegantiam a natura factae videntur, multoque magis eorum sermo ad extremae Podoliae, Moscouiaeque morem, quam, quo interiecti Bohemi, et Poloni vtuntur, accedit. Qua in re caeteri Dalmatae, Croatique, et si quae aliae gentes abhorrentem non nihil a proprio eorum usu in hoc opere orationem offendent, eadem venia elegantissimum Poetam dignum iudicare debent, qua Athenienses Pindarum, Musis, et Apolline res est, non alia quam Hetrusca lingua loquantur.
Inter haec maxime studia, curasque, et occupationes vitam Iunius Palmotta ad quinquagesimum annum perduxit, qui fuit humanae salutis M.DC.LVII. prospero, nec vllis aduersis casibus interpellato tenore vitae, nisi quod fratrem Ioannem nomine, natu minorem, cum quo concordissime vixerat, eximia oris, et totius corporis specie, et congruente forma dignitati, ingenio, ac moribus admodum adolescentem amisit, duasque item sorores viris primariis collocatas immaturo itidem fine defunctas . Quod si corporis quoque eius habitum non ignorari a posteris operae pretium est; statura fuit paulo humiliore, facie
praedantium auiditate conflatum, quo una cum miseris euersae vrbis reliquiis omnis pene resurgendi consumpta spes est: non inconsultam illam dicatarum Deo Virginum fugam, ultimae consternationis, ac |
Previous section
|
Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.