Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Belostenec, Ivan; Glavinić, Sebastijan; Anonymus (1593./1594. - 1675) [1675], Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica (), 3558 verborum, 12 versus, Ed. Damir Boras [genre: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [word count] [belostenecigazophylaciumded].
Previous paragraph

Next paragraph

Translatus demum ad oras nostras, summóque Gentis nostrae gaudio Pro - Rex renunciatus, quantùm dignitati huic

-- --

splendoris attulisti scilicet hoc TIBI singulare est, ut bees et largè felicites, vel illa ipsa auctoramenta, quae alios beant, et felices reddunt. Sanè durum Successoribus Tuis onus imposuisti, quos ad tantum virtutum et gloriae fastigium pervenire posse docuisti. Ad Regis nutum regimen TUUM componis: quo, fit, ut, facile in Regem obsequium TUIS insinues; nihil enim efficaciùs discitur, quàm exemplô. Nec quòd in Principem intendis tam sedulus, minùs attendis populos, quos administras, suaviter eos fortitérque regis et protegis, eorum commodis et saluti invigilas, rempublicam moderaris quasi familiam TUAM, nempe amore, curâ, ingeniô, iis artibus, eâ industriâ, quas admovet virtus, coronat felicitas. Totum TE Regi donas, totum Regno, et in plura sufficiens, utrobique es Totus. Nec multùm interest pro alterutro agas, idem semper et TUI similis, easdem naturae, et virtutum dotes afferens ad res, quas perficis. Justitiae, quae TIBI tanquam Administro, imô magis tanquam Sponso commissa est (neque enim illa, si thalami daretur optio, virum alium eligeret, quippe nullum Juris et aequi tam probe gnarum reperiret) adeò exactum tenes studium, ut apprimè TIBI Maronianum illud congruat
(b)(b) AEneid. 2. - - - - Juistissimus unus,
- - - Et servantissimus aequi.
Ingenium siquidem TUUM rectum, purum, apertum, alienis utilitatibus studens, excogitandis aequis rationibus ferax, et opulentum, ad bonum versatile, ad pacem conficiendam appositum, tam gratum, tam humanum, tam accommodatum, ut concordiam facilè eliciat, et litigantium disceptet controversias, né eo quidem, qui lite excidit discrepante. Hinc solis instar

-- --

semper in motu es, nunquam cessans, nunquam otiosus, paratus, et promptus omnibus, excludis neminem, TE negas nemini, TUAE quieti detrahis, quod impendis alienae. Quin et labor est relaxatio occupationum, nil molle sapiens, nil dedicatum, ut aliorum negotium, TUUM sit otium, quies TUA indefessus sit motus, et volupta innoxia agitare corpus, et defatigare. Quantum vero Patria nostra observatos in bello cum Ottomanis illi postremo, Cives, Aras, focósque suos TIBI debeat, nemo non intelligit, qui sortem Viciniae, ejusdem tunc aleae aemulae, jam sub jugo Turcico miserè gementis, cum illius confert. Nolumus tamen; existimet quispiam, nos hìc singulas Gestorum TUORUM revolvere voluisse paginas, quas in TE non sine admiratione legunt Universi, quia citra Philosophiae scandalum infinitas. Certè grandis temeritas foret credere ea paucis lineolis posse definiri, quorum compendium Volumina fatigaret. Idem in TE, quod in Malo granato: hoc diffissum aliquot grana ostendit, at plura cortice obtegit; ita plura bona in animo TUO virtutum omnium pleno et capace latent, quam quae foris necessitas rerum à modestia TUA excutit, Interim famâ publicâ, Judice tanta de TE uno citra assentationem dici queunt, quanta veterum assentatio vix unquam commenta fuisset, novámque posteritas coleret Apotheosim, si olim vixisses. Etenim intra refertissimos decorum TUORUM thesauros nihil vulgare, nihil occurrit commune; ita TE supra obviam ceterorum sortem exquisitae sapientiae et virtutis commendatio provexit, ut quidquid de TE dicatur maximum, nunquam excedat, fidem; quia quantacunque ea fuerint, quae dum laudaris, proferuntur, TUIS meritis sunt inferiora. Unica TUA Munificentiâ quantas impleremus paginas !nisi supervacaneum foret chartis consignare

-- --

petatis documenta, quae TU firmiori longè charactere Templo D. Christi Aviae à fundamentis erecto, et Sanctissime hujus Filiae Sacello é ruinis magnificè educto, Colosso etiam insigni Mariano pro ipsis Castelli TUI Cseklisiensis portis statuto, aris item, et marmoribus inscripsisti. Testamur eandem Clientes, qui TE Patrem, Orphani, qui Matrem, Viduae, quae Patronum, pauperes, qui Advocatum semper experti, sed prae reliquis illam Sacer Ordo Camaldulensium arctissimô etiam silentiô loquitur, et Harpocratis digitum ori nostro admovet.

Previous paragraph

Next paragraph


Belostenec, Ivan; Glavinić, Sebastijan; Anonymus (1593./1594. - 1675) [1675], Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica (), 3558 verborum, 12 versus, Ed. Damir Boras [genre: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [word count] [belostenecigazophylaciumded].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.