Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Razmilović, Bonaventura [1675], Admodum reverendo patri Bernardino Tissiçich vulgo Nicolanda olim provinciali dignissimo elegia, versio electronica (), 38 versus, verborum 261, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - paratextus; poesis - elegia] [word count] [razmilovicbeleg].
Previous section

ADMODVM REVERENDO PATRI BERNARDINO TISSIÇICH VVLGO NICOLANDA OLIM PROVINCIALI DIGNISSIMO.
Quod fuit in votis longo iam tempore, tandem
Ponitur ecce meis ultima meta notis.
Est labor haud modicus, modica licet arte triumphet:
Huic modico magnum pondus inesse patet.
Carmina concludunt haec namque fidemque Deumque
Si tamen ulla Deum claudere metra queant.
Est forma informis: magis informatur ab ipsa
Materia Liber: haud forma dat esse rei.
Et licet indigeat nullo custode volumen,
Intus Custodem cum sibi charta gerat:
Attamen huic aliquem cupio invigilare labori,
Zoile, qui dentes arceat inde tuos.
Livoris quamquam rabiem quid curo furentem,
Materiam tristis, dum bona, Livor habet?
Sed quaero excubias quae carmina nostra coronent,
Et quae sint operi vera corona meo.
Hesperidum procul hinc, vigiles procul este Dracones,
Squammigeras iactent aurea mala feras.
Respuit ignivomos pariter mea pagina tauros
Pagina Phryxei velleris osa boves.
Haec siquidem levivm creduntur somnia vatum;
Fabula nulla meis debet inesse notis.
Aliger hic adest coeli delapsus ab arce:
Alitis excubias postulat iste Liber.
BERNARDINE PATER, nostri decus Ordinis, alma
Lux Spalati, clarum Dalmatiaeque iubar:
Tu charitate flagrans, certe Angelus Ordinis huius,
Seraphici merito crederis esse Patris.
Seu doceas, seu verba tonas divina per orbem,
Seu regis, Angelica conditione nites.
Hunc quemcumque tibi Librum committo tuendum;
Huius tu Custos pervigil esse velis.
Cum scriptisque tuo Scriptorem trado favori:
Scriptorem et scriptum TV PATER usque fove.
Coelitus optato quod si dignabor honore,
Nec feret hic Codex irrita vota meus:
Quae fuit ante BONAE VENTVRAE pagina, posthac,
TE CVSTODE, bonae Pagina Sortis erit. Paternitatis tuae Admodum Reverendae Compatriota addictisimus Frater Bonaventura de Spalato, etc.
Previous section


Razmilović, Bonaventura [1675], Admodum reverendo patri Bernardino Tissiçich vulgo Nicolanda olim provinciali dignissimo elegia, versio electronica (), 38 versus, verborum 261, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - paratextus; poesis - elegia] [word count] [razmilovicbeleg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.