Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].
Ut autem particulariter fructus missionum huius provinciae Tarahumarae etiam referam, cuius notitia forte maxime desiderabitur, quod etiam plurimum ad Societatis honorem Deique maiorem gloriam videtur. Est sciendum in ista Tarahumara Provincia a 7 abhinc annis ultra 20000 animarum sacro baptismatis fonte a nostris esse lustrata, ex quibus multi parvuli recentes [125] hac sancta aqua abluti in caelum transmissi. Templa 25 cum filialibus ecclesiis aedificata. Eadem saltem principalium missionum sacro supellectile ex munificentia Serenissimi Regis sufficienter instructa. Est et sua cuivis missioni campana, qua ad sacrum vocantur. Malae plurium uxorum consuetudines sublatae, idolorum superstitionumque usus prope extinctus, ebrietates propemodum et eliminatae, doctrinae christianae quotidie bis recitandae ratio introducta, multa gravissima inter se odia habita profligata, politior vivendi in unum ratio persuasa [126], cognitio Dei divinarumque rerum aestimatio efficaciter inculcata, poenae et praemia aeterna bene vel male morientium saepe eisdem iterata et ad visum repraesentata, Sacramentorum dignitas ususque necessarius aprime comendatus. Labor praeterea Societatis 21 Jesu operariorum indefessus, magna in sufferendis eorum defectibus patientia non exiguam conferent apostolicae religioni comendationem, quae omnia ita vera sunt, ut omnes religiosi Societatis hic ideo in magna veneratione habeantur, eorum dicta ut oracula habeantur, iisdem benefacere gratissimum Deo opus putetur, eorum opera ubique desiderantur, et licet Hispani suos parochos habeant, tamen pro consolatione animae etiam longum iter suscipiant, ut peccata expiare sacramque communionem suscipere valeant. Advertitur etiam particularis tum baptizatorum tum gentilium affectus erga Societatis Reverendi Patres [127], dum quandoque videre est, quam inenarrabili gaudio aliqui accurrant boni, alios ad nos deducant vel ad baptizandum vel ad confitendum. Tacebo nunc fructus, qui et, quo ad temporalia, Hispanis eveniunt, pacis et comerciorum commoda, mutuae vicissitudinis comunicatio.128 Quae omnia sint et augeantur [129] ad maiorem dei gloriam.
Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].
|