Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Previous paragraph

Quantum vero ad formam attinet, haec accipe: dum vitam, et gesta S. Caietani describo, interdum et fabulosa admisceo, et Poetam ago: ea tamen, quae ficta sunt, prima fronte talia apparere volui, ne in veris Lector deciperetur. Statim fabulosa cognoscet: non tamen sine fundamento veritatis: prout in lib. 3. fingo Plutonem offensum a Caietani novo vitae instituto, emisisse Tisiphonem: qua nil proficiente, Ambitionem submisit: haec quidem mox quisque cognoscet esse conficta: significant tamen aliquid, quod verum est: scilicet Daemonis suggestiones internas, quibus Sanctitas ab Orco impetitur. Episodia et digressiones non ineptas, plures et moderatas exhibeo: in una tamen, fateor, me aliquantulum excessisse: ea est lib. 4. ubi occasione accepta a precibus a S. Caietano Venetiis institutis: eo quod capta tunc Rhodo, Turcarum arma Venetae ditiones in se convertenda timerent: excurro non importune in descriptione Othomanici Imperii, et praesenti rerum conversione me dilato. Sed condonandum est, si vehementior impetus Apollineas moveat lauros, dum ea Christianorum Principum gloriosas exultant ad laureas: et parcendum, si paullo maior spiritus afflavit Poetam;

-- 12 --

quae totum Christianum Orbem pervasit. Nunquam gloriosius sudant Poetae, quam dum Christiani sudant Victores: quorum Triumphis, antiqua Musarum reditura est gloria, et prima Vatum domicilia, libertati, et splendori restituta, vos o Poetae eorum aeternos faciunt debitores: et erudita laborum vestrorum stipendia, gloriosus tot Ducum postulat sanguis. Accipe hoc Lector erudite, quod tibi lectu non iniucundum futurum spero: quod si secus acciderit, non tamen condemna: cum fieri possit, quod id, quod tibi displicere contigit, nulli iure displicere possit. Si forte tamen haec publica luce, non adeo digna existimaveris; scito, me haec etiam ideo luci publicae commisisse, quod tenebris digna non existimaverim. Vale.

-- 13 --

-- 8 --

Previous paragraph


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.