Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous section

Next section

-- --

Volumen, cui titulus, EVTHYMIA, siue de Tranquillitate animi, in sex, quibus conflatur, hexametrorum libris continet laudabilem vtilis, dulcisque mixturam; vnde possit, quisquis oculos adijciat, se se componere ad omnem apathiam, non Stoicam, sed Christianam. Etenim expletur hic illud iambici Graecorum senarij: Ψυχῆς νοσούσης εἴσιν ἰατροὶ στίχοι, quod videlicet rei poeticae operantes, debent, instar experientis Medici, sub asciticijs versuum dulcoribus proficuam animae aegrotanti pharmaciam exhibere. Eam vtique exhibuisse videtur huiusce poematis concinnator, dum ad amoliendam e salubri, quam propinat, potione amariciem, vsus industrio (vt cecinit ille alter) Camoeanae lenocinio, Prius oras pocula circum Illiniit mellis dulci flauoque liquore. Quare cum operi huic nihil inesse repererim, quod regulis Indicis refragetur, publici iuris faciendum puto, tum vt Pieridum mundiciei consulatur, tum ob id etiam, vt apud versatos in amoena eiusmodi literarum Sparta, Omne ferat punctum qui miscuit vtile dulci.

Dat. e Coenobio S. Mariae super Mineruam prid. Kal. Iunij, anno Christiani Orbis MDCXC. Fr. Angelus Iulianus Theol. Dominicanus, ac Fidei olim Quaesitor Genuae.
Previous section

Next section


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.