Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Volumen, cui titulus, EVTHYMIA, siue de Tranquillitate animi, in sex, quibus conflatur, hexametrorum libris continet laudabilem vtilis, dulcisque mixturam; vnde possit, quisquis oculos adijciat, se se componere ad omnem apathiam, non Stoicam, sed Christianam. Etenim expletur hic illud iambici Graecorum senarij:
Ψυχῆς νοσούσης εἴσιν ἰατροὶ στίχοι,
quod videlicet rei poeticae operantes, debent, instar experientis Medici, sub asciticijs versuum dulcoribus proficuam animae aegrotanti pharmaciam exhibere. Eam vtique exhibuisse videtur huiusce poematis concinnator, dum ad amoliendam e salubri, quam propinat, potione amariciem, vsus industrio (vt cecinit ille alter) Camoeanae lenocinio,
Prius oras pocula circum
Illiniit mellis dulci flauoque liquore. Quare cum operi huic nihil inesse repererim, quod regulis Indicis refragetur, publici iuris faciendum puto, tum vt Pieridum mundiciei consulatur, tum ob id etiam, vt apud versatos in amoena eiusmodi literarum Sparta,
Omne ferat punctum qui miscuit vtile dulci.

|