Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Anticipet, vanâque animos formidine verset. Pallitur. Inuisos quin veriùs illa dolores Ars minuit, vanâque animos formidine soluit. 41 41. Nam cur sollicitos, venientibus obuia fatis, Mens sibi congeminet potiùs, quàm leniat aestus? Aduersis num signa palàm contraria signis Si moueat, grauiùs turbabit pectora, quàm si Occultus subitâ à tergo vi irruperit hostis? Maior ab ignotis semper metus. Humida terras, Aspice, nigranti cum nox inuoluit amictu, Eripuitque oculis Mundum, et discrimina Mundo Luce quid extinctâ, caeco quid tristius Orbe? Esto, nihil visu implacidum, nusquam horrida sese Obijciat certae species formidinis: ipsum Ipsum animos grauiùs, metuenda haud cernere, turbat: Saeuaque adesse pauor, quia nil videt, omnia credit. Haud aliter squalente chao, et deformibus vmbris Mersit vbi trepidam sua nox, inscitia, mentem; Acrior hòc, quia caecus agit praecordia terror. Nil non horrificum: tanta est mensura timendi: Fortunae vis quanta. Innubi sydere Verum, Fac, radiet, parui Verum sol vnicus Orbis; Omnia iam syncera: suus color, et sua versis Rebus adest facies. Simul atrae nubila noctis Diffugere; metus simul aufugistis inanes. 42 42. Tuque adeo expertus, Macedo. Languentibus astris, Fatorum grauidam roseo Tithonia coniux Extulerat temone diem, qua, iudice ferro, (b)
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.