Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Vix hominum sese Dea caeca benigniùs vlli
Credidit, admoto vix blandiùs vbere quemquam
Fouit. Iter pronum coeptis, spes nulla secundo
Fine carens, nullis longè sua copia votis.
Ne multis morer; ipsum etiam fastidia tandem
Mutati nunquam Superûm cepere fauoris:
Ipsum etiam faciles adeo per plana, sine vllo
Obice, lassarant cursus: iamque esse timori
Ille, nec immeritò, praeter moremque, modumque

-- 87 --


Caeperat immotus fati tenor. Ergo seuerum
Sollicitus Nemesis numen, Diuûmque piare
Inuidiam, cupiensque aliquo, inter prospera rerum,
Quid dolor, explorare, et quid sors altera, gustu,
Auulsam digito, sibi quae carissima, gemmam
Aequoreas iecit, pretium maeroris, in vndas.
Sed vani iactus: neque sic lugere, volenti,
Fas fuit. Oblati siquidem mox piscis in aluo
Amissum reperit lapidem, gaudensque recepit.
Quaenam igitur tam securi meta vltima cursùs?
Feralis crux nempe, in quam crudelibus actus
Idem odijs, variae documentum flebile sortis
Praebuit, et nullum duras euadere vitae
Posse diu leges securum hilaremque probauit. 15
15. Quid? Quod vim rigide sortis non singula tantùm
Per capita, ablato caecam discrimine, ferri;
Sed leuiùs tibi, quàm plerisque, incumbere cernes.
Ecquid enim tam triste subis, abstergere fletus
Quin grauiora queant te circùm exempla? Reuolue
Sîs animo, quot nunc, inopes, diuturna maligno
Vix mendicatae Cereris ieiunia frusto
Solentur, Cereris, presso quam dente resolui
Indocilem rigidâ conspectam à Gorgone iures:
Nec laris exigui saltem sit copia, faeuas
Ad Boreae, Caurique minas, sed sub Ioue nudo
Hybernas agitent, quà nox deprenderit, vmbras.
Effera quàm multos arthritis, et acriùs vrens
Calculus ad mortis speciem, votumque fatigat?
Contemplator et Hos, piceâ, qui, nube sepultis
Luminibus, toto proscripti sole dieque,
Nulla diu roseae delibant gaudia lucis.
An, rogo, non tali collatus cum grege, felix
Ex misero possis, atque inuidiosus haberi?
Quod grauiùs, quàm mortali pro robore, fati
Incumbentis onus, nulloque Atlante ferendum
Ipse vocas; tenuem non Illi ponderis vmbram,
Non lucrum, munusque suâ prae sorte putarint?

-- 88 --

16
16. His tua si sapiens, alienaque pendere fata
Lancibus instituas; quàm tecum molliter actum
Protinus agnosces: neque iam sic nubilus istam,
Quae vacuos humeros tenuis vix sarcina tangit,
Obîjcies Superis, meritos quin gratus honores,
Pro maiore adeo aerumnarum parte remissâ
Exolues, qua pressa virûm tot millia cernis:
Quaeque, per humani generis communia iura,
Nil fuerat, cur, praeterito te, iustiùs illis
Assignanda foret. Quòd si, post talia, fatis
Inuisum te pergis, et vltima dicere passum;
Hac querulum iusti scitâ ratione Solonis (a)
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.