Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous paragraph

Next paragraph


Compellare iuuat. Summus, fac, rector olympi
Omnia Mortales iubeat sua pondera, quêis nunc
Hi grauiùs, leuiùsque Alij torquentur, in vnum
Communem pariter cumulum deponere, et inde
Seu positam rursus sibi quemque assumere; iustam
Seu potiùs cunctos, nullo discrimine, partem.
Haec si conditio detur; quae mens tua? Fascem
Num proprium retinere velis? An, foedera legis
Alterius subiens, ex illo vnde vnde coacto,
Digestoque iterum totiùs sortis aceruo
Ducere cum reliquis partem Mortalibus aequam?
Ni fallor, grauiùs multò noua sarcina frontem
Tunc premeret: mallesque adeo praesentia ferre
Pondera, ceu melior fati, leuiùsque futurus
Sic miser, aequales quàm si pro parte virili
Omnibus aerumnas communis diuideret sors.
Quin Alios igitur, iustâ quêis lance Malorum
Abnueres par esse, animo proponis, et inde
Opportuna refers duri solatia casùs? 17
17. Rettuleris sanè, Leporum ni amentior ipso
Sis grege: cui certam lux hinc oblata salutem
Iamiam mersuri tulit ipso in cardine lethi.
Scilicet hos quondam (Aesopo si credimus: et quis

-- 89 --


Aesopo ambiguus cunctetur credere?) lucis
Insanum vitaeque odium, tot casibus actos,
Obuia tot fata assiduo terrore pauentes,
Supremum properare diem, atque occurrere Parcis
Impulerat. Quid enim sese aerumnosius vnquam,
Quid magis exosum Superis, grauioraque Titan
Viderit iratae obiectum ad ludibria sortis?
Quêis nihil armorum: nullae aegro in corpore vires,
Nusquam animus praesens: sed, si quae, tota salutis
In pedibus ratio: bella hinc metuenda Ferarum;
Hinc hominum: trepidi semper sub pectore motus:
Nilque parûm validum, seu frondea concitet Eurus
Murmura, seu viridis quasset dumeta lacertus,
Attonitas replere fugâ, et formidine mentes.
Nec piget obstrictos tam duris legibus annos
Ducere? Funesti valeat quin aetheris vsus.
Sat luci, lacrymisque datum. Mors vna Malorum
Effugium. Moriamur, et vltro in fata ruamus.
Instar habet si vita necis; vitae vltima finis
Ortus erit. Finire necem, haud perijsse; renasci est.
Haec alij passim, ante alios haec plurimus omnes
Taphrocharis (priscum genus olli, et clara parentum
Nobilitas: sed facundae praestantia lingua
Plus proprij addiderat decoris) clamore diserto
Ingeminans, vulgi ad proceres, vulgumque fremebat.
Tristibus ergo acti stimulis, caecoque furore
Praecipites mortem iurant: bacchatur in omni
Pectore mors: primus nasci, extremusque perire
Lucis amor cessit. Stat, non poscentibus vltro
Reddere depositum fatis: stat, quod super aeui
Parcarum net nigra manus, damnataque caeli
Munera proiecisse, et nil crudelibus auris,
Nil vltra debere tibi, Natura. Palustri
Haud procul vmbrosam complêrat gurgite vallem
Stagnum abruptum, ingens. Liquidi rapit illa sepulcri
Spes animos: aduersa ruunt in fata, sequentûm
Quo neque vim fugerent, cursu. Hìc demergere vitam,

-- 90 --


Et vitae miseros vnà demergere casus
Fas erit: hic portus curis, haec meta laborum.
Salue optata palus. Sic illi, et triste subibant
Iam littus, peritura cohors. Sed, parcere mitis,
Aequius ignaris, quàm, quod per fata vouerent,
Auxilij genus vnda tulit: vitamque relinquens,
Nil nisi sollicitae exhausit fastidia vitae.
Vosque adeo, molli quas tunc herbosa fouebat
Ripa sinu, taciti, ranae, gens garrula stagni,
Dum, sonitu impulsae venientûm, corpora notas
Praecipiti hinc, illinc saltu vibratis in vndas;
Vos rabiem miseris infixam, aegrosque dolores,
Ac lethi stimulos fluctu mersiftis eodem.
Hoc satis, haec Leporum gentem seruauit imago.
Mirantur, subitò refugas, seque esse timori,
Attolluntque animos. Iam non postrema videri
Sors sua: quaesitae iam deferuescere saeuus
Mortis amor: solùm iam deesse, atrocia primus
Qui reuocet Consulta, et viuere suâdeat, author.
Quis fuit is? Cupido egregium da noscere vati,
Calliope, Herois nomen: superesse nepotum
Da memori famae seruatoremque parentemque
Auriti generis. Praesens tibi tota Vetustas:
Saeclorum nos impliciti caligine: et atram
Letheaea ante oculos glomerant obliuia nubem.
Ergo animi prudens, nec seu genitore Podauro,
Milophago seu fratre minor, dubia agmina spectans,
Rhinomacer placido sic ore silentia rupit,
Sic sociam diris pubem reuocauit ab orsis.
At quae nos properae necis importuna cupido
Sollicitat? Nempe ibelles Natura creauit.
En Alios, trepido quêis plus sub corde pauoris,
Quêis minus attonito iseruit sub pectore cordis.
Cur sortem damnare libet, quam suspicit, et cui
Sese humili genus hoc impar terrore fatetur?
Viuamus Lepores, audent si viuere ranae. 18
18. Atquì maius adhuc, longèque potentius aegro

-- 91 --


Auxilium fuerint Aliorum vulnera, si, quo
Illa ferant îjdem vultu, et quo pondere mentis,
Insuper observes: tranquilâ vt fronte dolorem
Dissimulent: vt, vel lapsi afflictique, prementem
Fortunam super assurgant, fatique riunas.
Talia, credo equidem, spectantem exempla pudebit
Immodico questu casus vrgere minores:
Nimbrorumque minas inter caelique tumultus,
Innubes roseâ pingi Thaumantide vultus
Posse scies, animumque suo radiare Sereno.
Nec tibi magnanimos heroas, et inclyta fastis
Nomina, Anaxarchi letho insuperabile pectus,
Crescentemque animis rerum per damna Catonem
Obîjciam. Mediae vel plebis in ordine, siccis
Luminibus multos ea passim fata subire
Aspicies, quêis ipse, et adhuc leuioribus ictus
Foeminea effundis bilem in lamenta, diemque
Proîjcis, iratus Superis, vitaeque, tibique.
Nam quae tam miseri (libeat perpendere) luctus
Materies? Teneris illusit bruma racemis,
Palladios foetus decoxit fortior aestus,
Invida spem largae Cereris rubigo fefellit.
Hinc dolor, hinc lacrymae: Qui conclamatus, et omni
Deiectus spe viuam? O foeda inscitia, necdum,
Qui viuas, didicisse! At pronum discere. Viues,
Omnis vt artificum pubes, vt nauita, sutor,
Rufticus, vpilio, miles, generisque per Orbem
Humani pars magna, foret quies copia dives,
Quod tibi, post cladem, reliquum. Te parcior anni
Vnius exanimat fructus, quem foenore largo
Excusabit agris ventura manentibus aetas:
Haud stabiles illis reditus, haud iugere certi
Vlla soli: vix, quod naturae vota requirant,
Suppetit: eximio sortis pro munere ducent,
Si rigidos, quamvis crassa, atque hirsuta, Decembres
Penula submoveat: si quantulacunque paratae
Frugis ad exiguum non desit copia victum.

-- 92 --


Nec tamen exosam propero vel funere vitam
Abîjciunt, vel perpetuo maerore fatigant:
Quin curis miscere iocos, atque edere plausus
Saepe vacat: festae in primis Solennia lucis
Cum redeunt, longoque modum posuere labori.
Tunc etenim, madidi Baccheo nectare venas,
Per virides incompositis iam motibus agros
Subsiliunt; bifori iam pastoralia buxo
Alternant hilares modulamina; iamque, torosis
Pectora nodantes, et mutua colla lacertis,
Pisaeae veteri luctantur more palaestrae.
Conscia festiuis circum clamoribus arua,
Frondiferique sinus nemorum, collesque resultant.
Laetitiae hac igitur pompâ praeferre beatos
Se liceat, quêis fulgor opum, quêis lauta supllex,
Esse sibi gnaris, nisi de sudore diurno,
Praesidium certum, et vitae instrumenta tuendae?
Tu, cui res tantò melior, squalentia nigris
Perpetuùm lacrymans obduces nubibus ora,
Et tantùm Aemilij non pontis ab aggere mittes
Danmatum caput: immodici quòd copia luxùs
Haud superet, vanis sed parcens sumptibus, intra
Naturae positos cogaris viuere fines?
19. Vnde haec, foemineis vel sensibus inficianda,
Mollities? An dissimili tibi pectora finxit,
Et reliquis natura luto Mortalibus? An te
Ex florum succis, aut illo condidit, aether
Quo matutinus conchylia rore maritat?
Heu nimis indecores animos! Saeuissima fortis
Fulmina, ceu fragiles, Alij, sine cuspide thyrsos,
Excipiunt: minimi ad speciem dubitabile vulnus
Te culicis plorare iubet: confinia summae
Vix cutis exiguo districtus acumine, rumpis
Clamorem, quantum neque Stentoris illa, laesus
Nec Diomedeâ Gradiuus Homericus hastâ: [a]
Previous paragraph

Next paragraph


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.